Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 466
gratiae: 731. Fides suscipientis non est in sacramentis causa justificationis: 634, 635, 733.
Sacramenta sunt necessaria ad salutem humani generis, licet non omnia singulis: 729, 865.
A Christo Domino sunt instituta: 726, 865.
Ecclesia non habet potestatem mutandi substantiam sacramentorum: 809.
Sacramenta tribus perficientur, videlicet rebus tamquam materia, verbis tamquam forma, et persona ministri conferentis: 590, 775, 370.
Habent certos ministros, neque ab omnibus Christianis conferuntur: 370, 734. (can. 10.), 837.
Sacerdos ministerio suo vivificare dicendus est: 938.
Rejicitur, sacerdotem in sacramentis mortuorum reatum (h. e. in sensu Baji poenam) tantum tollere, 937, 938.
Requiritur in ministro intentio saltem faciendi, quod facit Ecclesia: 735, 741, 590, 370. Sacerdos joco absolvens non absolvit: 636, 781, 797. Non valet baptismus collatus a ministro, qui omnem ritum observat, intus vero in corde resolvit: Non intendo, quod facit Ecclesia: 1185.
Suscipientis intentio in infantulis baptizandis non necessaria, sed in adultis. Quam si isti habuerint, etiam amentes vel dormientes valide suscipiunt. Distinctio inter illum, qui coactus facit, sed vult tamen, et qui coactus externe facit, sed non vult: 341, 342.
In casu dubii baptismatis sub conditione ministrari potest: 332, 1390.
Sacramenta ab indignis collata sunt valida: 370, 416, 566, 480, 529, 736, 781, 798, 1822.
Baptismus ab haereticis collatus ne reiteretur: 14, 16, 19, 20, 21, 62, 63, 741, 1809, si dubius b. est, ab haeretico collatus, sub conditione, baptizetur, si nullus, absolute: 1688. Valent ordinationes simoniacorum, haereticorum et schismaticorum: 300.
Sacramenta Novae Legis sunt septem: Baptismus, Confirmatio etc. 309, 339, 388, 865, 590, 726, 412, 357, 370. Convenientia septem sacramentorum: 590.
Non sunt dignitate aequalia: 728.
Baptismus, confirmatio, ordo imprimunt characterem h. e. signum distinctivum, spirituale, indelebile, nec reiterari possunt: 590, 387, 734, 748, 837, 841, 865, 342. Character animae in baptismo impressus non est Verbum: 1763.