Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
page 5
AUDITORIBUS EDITOR.
Inter multa, quae temporum iniqua conditio scholis catholicis intulit mala, id potissimum studiis theologicis nocet, quod a multis positiva, ut dicunt, credendi agendique documenta, publica Ecclesiae auctoritate sancita, vel ignorentur vel negligantur, nimiumque proprio ingenio indulgeatur. Quo fit, ut sanctissimae fidissimaeque doctrinae ecclesiasticae loco icula et absurda hominum, qui semper discunt, nunquam ero ad scientiam veritatis perveniunt, commenta venditentur. Nos autem, dilectissimi auditores, id pro certo habeamus, Ecclesiae praescripta firmissimum illud esse fundamentum, cui omnis de divinis rebus speculatio nostra superstruenda, regiam illam viam, in qua nobis jugiter proficiendum, a qua tamen nunquam, neque ad dexteram neque ad sinistram, recedendum est; nisi velimus a christiana fide ad paganam opinandi licentiam deficere, et damnatum illud a Sancta Sede principium statuere: „rationem principem normam ac unicum medium esse, quo homo assequi possit supernaturalium veritatum cognitionem“ Hinc est, quod vobis symbola definitionesque conciliorum atque pontificum brevi compendio collectas offeramus, ut fines a patribus statutos facilius noscatis, certa mente confidentes, vos eo magis in intellectu veritatis, quantum scilicet hujus vitae conditio sinit, profectu-
Gregorii XVI. Breve de 26. Sept. 1835 adversus Hermesium.