Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. IV
ros, quo majori fidei pietate a magistra Ecclesia discere studueritis.
Non negamus, in seligendis documentis quandoque ambiguos nos haesisse, ne prolixi nimis essemus, neve quaedam negligeremus, quae vel ad integrum, quantum fieri poterat, doctrinae ecclesiasticae conspectum exhibendum, vel ut temporum necessitatibus consuleretur, conferre videbantur. Quo factum est, ut quaedam etiam admitterentur, quae definitivae auctoritatis non sunt (v. g. Concilium Carisiacense et Valentinum), nulla tamen, quae cordatus quisque et Ecclesiae addictus religiose non suscipiat, vel quae mundi catholici judicio momentum non habeant.
Deo revelante et Ecclesia proponente, firmiter credimus et veraciter confitemur Romanum Pontificem illam petram esse, supra quam Christi Ecclesia aedificata est, et ex qua firmitatem illam inconcussam trahit, qua portas inferi jugiter victrix superat, erroremque et peccatum a se in aevum propulsat. Cum veneranda antiquitate profitebimur, B. Petrum per suos successores loqui atque Patris coelestis revelatione edoctum, fratres suos jugiter confirmare.
Neque inde minor constitutionis cujusque est auctoritas, quod propositiones quaedam in globo, ut dicunt, ea prohibeantur. Nam nihilosecius omnes damnantur et singulae, neque censuras evaderet, qui vel unam ex iis quocunque modo sustineret .
Id etiam probe teneatis, propositionem, quae pro vera, vi definitionis habenda est, illam praecise esse, quae damnatae contradictoria est, v. g. rejicitur propositio 5. Jansenii: „Semipelagianum est dicere, Christum pro omnibus omnium hominibus mortuum esse“, quae propositio intellecta eo sensu, ut Christus pro salute duntaxat praedestinatorum mortuus sit, dicitur impia. Qua ex damnatione non sequitur,
Cf. Martini V. interrogationem 11. de erroribus Wicleff et Huss.