Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 34
novo ordine, nova nativitate generatus. Novo ordine: quia invisibilis in suis, visibilis factus est in nostris, incomprehensibilis voluit comprehendi: ante tempora manens esse coepit ex tempore: universitatis Dominus servilem formam, obumbrata majestatis suae immensitate, suscepit, impassibilis Deus non dedignatus est homo esse passibilis et immortalis mortis legibus subjacere. Nova autem nativitate generatus: quia inviolata virginitas concupiscentiam nescivit, carnis materiam ministravit. Assumpta est de matre Domini natura, non culpa; nec in Domino Jesu Christo, ex utero virginis genito, quia nativitas est mirabilis, ideo nostri est natura dissimilis. Qui enim verus est Deus, idem verus est homo, et nullum est in hac unitate mendacium, dum invicem, sunt et humilitas hominis et altitudo Deitatis. Sicut enim Deus non mutatur 133 miseratione, ita homo non consumitur dignitate. Agit enim utraque forma cum alterius communione quod proprium est; Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exequente quod carnis est. Unum horum coruscat miraculis, aliud succumbit injuriis. Et sicut Verbum ab aequalitate paternae gloriae non recedit, ita caro naturam nostri generis non relinquit.
XVII. Definitio Concilii Chalcedonensis oecumenici IV. a. 451.
134 Επόμενοι τοῖς ἁγίοις πά- τράσιν, ἔνα καὶ τὸν αὐτὸν ὁμολογεῖν υἱὸν τὸν κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν συμφώνως ἄπαντες ἐκδιδάσκομεν, τέλειον τὸν αὐτὸν ἐν θεότητι, καὶ τέ- λειον τὸν αὐτὸν ἐν ἀνθρωπότητι, Θεὸν ἀληθῶς, καὶ ἄνθρωπον ἀληθῶς τὸν αὐτὸν ἐκ ψυχῆς λογικῆς καὶ σώματος, ὁμοούσιον τῷ πατρὶ κατὰ τὴν θεότητα, καὶ ὁμοούσιον ἡμῖν τὸν αὐτὸν κατὰ τὴν ἀνθρωπότητα, κατὰ πάντα ὅμοιον ἡμῖν χωρὶς ἁμαρ- τίας· πρὸ αἰώνων μὲν ἐκ τοῦ πατρὸς γεννηθέντα κατὰ τὴν θεότητα, ἐπ' ἐσχάτων δὲ τῶν
Sequentes sanctos Patres, unum eundemque confiteri Filium et dominum nostrum Jesum Christum consonanter omnes docemus, eundemque perfectum in deitate, et eun- dem perfectum in humanitate, Deum vere et hominem vere, eundem ex anima rationabili et corpore, consubstantialem Patri secundum deitatem, con- substantialem nobis eundem secundum humanitatem, per omnia nobis similem absque peccato; ante saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem, in novissimis diebus