Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 33
11. Si quis dixerit vel crediderit, animam humanam Dei portionem, vel Dei esse substantiam, A. S.
12. Si quis dixerit vel crediderit, alias scripturas prae- ter quas Ecclesia catholica recipit in auctoritate habendas vel esse venerandas, A. S.
13. Si quis dixerit vel crediderit, deitatis et carnis unam in Christo esse naturam, A. S.
14. Si quis dixerit vel crediderit, esse aliquid, quod se extra divinam Trinitatem possit extendere, A. S.
15. Si quis astrologiae vel mathesi existimat esse cre- dendum, A. S.
16. Si quis dixerit vel crediderit, conjugia hominum, quae secundum legem divinam licet habere, execrabilia esse, A. S.
17. Si quis dixerit vel crediderit, carnes avium seu pecudum, quae ad escam datae sunt, non tantum pro castigatione hominum abstinendas, sed execrandas esse, A. S.
18. Si quis in errore Priscilliani sectam sequitur vel profitetur, ut aliud in salubri baptismo contra sedem Sancti Petri faciat, A. S.
Haec professio fidei cum anathematismis ad normam epistolae Leonis confectis in Galaeciam transmissa est atque a synodis Bracarensi et Lucensi suscepta. Alterum Bracarense Concilium a. 563. capitula Toletani in formam evidentiorem et simpliciorem redegit.
XVI. Leonis papae epistola 28. dogmatica ad Flavianum Constantinopolitanum patriarcham adversus Eutychen.
Hanc epistolam synodi IV. patres susceperunt clamantes, Petrum per Leonem locutum esse. a. 449.
Cap. 3. Salva igitur proprietate utriusque naturae et substantiae et in unam coeunte personam, suscepta est a majestate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas, et ad resolvendum conditionis nostrae debitum natura inviolabilis naturae est unita passibili: ut quod nostris remediis congruebat, unus atque idem mediator Dei et hominum, homo Jesus Christus et mori posset ex uno, et mori non posset ex altero. In integra ergo veri hominis perfectaque natura verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris . . .
Cap. 4. Ingreditur ergo haec mundi infima Filius Dei, de coelesti sede descendens et a paterna gloria non recedens,