Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 36
ἐπισκόπους τῆς ἐπισκοπῆς. καὶ τοὺς κληρικοὺς τοῦ κλήρου· εἰ δὲ μονάζοντες ἦ λαϊκοὶ εἶσν, ἀναθεματίζεσθαι αὐτούς.
episcopatu et clericos a clero: si vero monachi aut laici fuerint, anathematizari eos.
1) Ita legendum est, non autem ἐκ δύο φύσεων, quod textus graecus hodiernus habet, quod optime ostendunt Petavins I. 3. de Inc. c. 6. n. 11. et Hefele Conciliengeschichte T. 2. p. 451. not. 3.
XVIII. Symbolum Athanasianum.
185 Quicunque vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem, quam nisi quisque integram inviolatanque servaverit, absque dubio in aeternum peribit.
186 Fides autem catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur; neque confundentes personas, neque substantiam separantes; alia est enim persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti; sed Patris et Filii et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna majestas. Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus Sanctus; increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus Sanctus; immensus Pater, immensus Filius, immensus Spiritus Sanctus; aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus Sanctus: et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus; sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus; similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus Sanctus: et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens; ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus: et tamen non tres Dii, sed unus est Deus; ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus Sanctus: et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus; quia sicut singullatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri christiana veritate compellimur; ita tres Deos aut Dominos dicere, catholica religione prohibemur. Pater a nullo est factus, nec creatus, nec genitus. Filius a Patre solo est, non factus, nec creatus, sed genitus. Spiritus Sanctus a Patre et Filio, non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens. Unus ergo Pater, non tres Patres; unus Filius, non tres Filii; unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti; et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil majus aut minus, sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coae-