Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 37

quales. Ita ut per omnia, sicut jam supra dictum est, et unitas in Trinitate, et Trinitas in unitate veneranda sit. Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.

Sed necessarium est ad aeternam salutem, ut incarna- tionem quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat. Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur, quia Dominus noster Jesus Christus Dei Filius, Deus et homo est. Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus, et homo est ex substantia matris in saeculo natus; perfectus Deus, perfectus homo: ex anima rationali et humana carne subsistens; aequalis Patri secundum divinitatem, minor Patre secundum humanitatem. Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus. Unus autem non conversione Divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum; unus omnino non confusione substantiae, sed unitate personae. Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: ita Deus et homo unus est Christus. Qui passus est pro salute nostra, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est judicare vivos et mortuos. Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis, et reddituri sunt de factis propriis rationem; et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam; qui vero mala, in ignem aeternum.

Haec est fides catholica: quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.

Haec professio Athanasii quidem opus non est; cum tamen ab utraque Ecclesia, Occidentali et Orientali, ut auctoritas suscipiatur, vera est fidei definitio. Mentio hujus symboli non fit ante saeculum VII. vel ad summum VI. cumque ad haeresim Entychianam respiciat, videtur saeculo V. exeunte conscriptum. Auctor latinus quidam fuit scriptor incertus, sed et graece habetur. Plures vetusti codices appellant auctorem hujus symboli Anastasium Pp. (496—493): „Fides Anastasii catholica“ „symbolum Anastasii.“

XIX. Gelasii decretum de scripturis canonicis et apocryphis, editum in concilio Romano a. 494.

Enumerantur omnes libri hodierni canonis, praeter Baruch, quem ut partem Jeremiae, cujus scriba fuerat, habere solebant. In aliquibus porro exemplaribus ponitur: Esdrae lib. I, Macchabaeorum lib. I, alia vero legunt II. Tunc additur: