Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 43

Can. 14. Nullus miser de quacunque miseria liberatur, 157 nisi qui Dei misericordia praevenitur, sicut dicit Psalmista: Cito anticipet non misericordia tua, Domine, et illud: Deus meus, misericordia eius praeveniet me.

Can. 15. Ab eo, quod formavit Deus, mutatus est Adam, 158 sed in pejus per iniquitatem suam. Ab eo, quod operata est iniquitas, mutatur fidelis, sed in melius per gratiam Dei. Illa ergo mutatio fuit praevaricatoris primi, haec secundum Psalmistam mutatio dextrae Excelsi.

Can. 16. Nemo ex eo, quod videtur habere, glorietur, 159 tanquam non acceperit: autideo se putet accepisse, quia litera extrinsecus vel utlegeretur, apparuit, vel ut audiretur, sonuit. Nam sicut Apostolus dicit: Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est: porro autem si non gratis mortuus est, ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Inde habet, quicunque habet. Quisquis autem inde se habere negat, aut verenon habet, aut id, quod habet, auferetur ab eo.

Can. 17. Fortitudinem Gentilium mundana cupiditas, for- 160 titudinem Christianorum Dei charitas facit, quae diffusa est in cordibus nostris, non per voluntatis arbitrium, quod est a nobis, sed per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.

Can. 18. Debetur merces bonis operibus, si fiant: sed 161 gratia, quae non debetur, praecedit, ut fiant.

Can. 19. Natura humana, etiamsi in illa integritate, in 162 qua est condita, permaneret, nullo modo se ipsam, creatore suo non adjuvante, servaret. Unde cum sine gratia Dei salutem non possit custodire, quam accepit, quomodo sine Dei gratia poterit reparare, quod perdidit?

Can. 20. Multa Deus facit in homine bona, quae non 163 facit homo. Nulla vero facit homo bona, quae non Deus praestat, ut faciat homo.

Can. 21. Sicut eis, qui volentes in lege justificari, et a 164 gratia exciderunt, verissime dicit Apostolus: Si ex lege justitia est, ergo Christus gratis mortuus est: sic et his, qui gratiam, quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, verissime dicitur: Si ex natura justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Jam hic enim erat lex, et non justificabat: jam hic erat et natura, et non justificabat: ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur, qui