Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 42

dit, aut eligere, sive salutari, id est evangelicae praedicationi consentire posse confirmat, absque illuminatione et inspiratione Spiritus Sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati, haeretico fallitur spiritu, non intelligens vocem Dei in evangelio dicentis: Sine me nihil potestis facere; et illud Apostoli: Non quod idonei simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.

151 Can. 8. Si quis alios misericordia, alios vero per liberum arbitrium (quod in omnibus, qui de praevaricatione primi hominis nati sunt, esse vitiatum constat), ad gratiam baptismi posse venire contendit, a recta fide probatur alienus. Is enim non omnium liberum arbitrium per peccatum primi hominis asserit infirmatum, aut certe ita laesum putat, ut tamen quidam valeant sine revelatione Dei mysterium salutis aeternae per semetipsos posse conquirere. Quod quam sit contrarium, ipse Dominus probat, qui non aliquos, sed neminem ad se posse venire testatur, nisi quem Pater attraxerit, sicut et Petro dicit: Beatus es Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est; et Apostolus: Nemo potest dicere Dominum Jesum Christum nisi in Spiritu Sancto.

152 Can. 9. Divini est muneris, cum et recte cogitamus, ct pedes nostros a falsitate et injustitia continemus. Quotics enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum, ut operemur, operatur.

153 Can. 10. Adjutorium Dei etiam renatis ac sanctis semper est implorandum, ut ad finem bonum pervenire, vel in bono possint opere perdurare.

154 Can. 11. Nemo quidquam Domino recte voveret, nisi ab ipso acciperet, quod voveret, sicut legitur: Quae de manu tua accepimus, damus tibi.

155 Can. 12. Tales nos amat Deus, quales futuri sumus ipsius dono, non quales sumus nostro merito.

156 Can. 13. Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi, non potest reparari: quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi. Unde ipsa Veritas dicit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis.