Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 45

Vobis donatum est pro Christo non solum, ut in eum credatis, sed etiam, ut pro illo patiamini, et illud: Deus, qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri Jesu Christi, et illud: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est. Et quod de se ipso ait Apostolus: Misericordiam consequitus sum, ut fidelis essem. Non dixit, quia eram, sed ut essem. Et illud: Quid habes, quod non accepisti? Et illud: Omne datum bonum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Et illud: Nemo habet quidquam boni, nisi illi datum fuerit desuper. Innumerabilia sunt sanctarum Scripturarum testimonia, quae possint ad probandam gratiam proferri, sed brevitatis studio praetermissa sunt, quia et revera, cui pauca non sufficiunt, plura non proderunt. Hoc etiam secundum fidem 169 catholicam credimus, quod accepta per baptismum gratia omnes baptizati (Christo auxiliante et cooperante), quae ad salutem pertinent, possint et debeant (si fideliter laborare voluerint) adimplere. Aliquos vero ad malum divina potestate 170 praedestinatos esse, non solum non credimus, sed etiam si sunt, qui tantum malum credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus. Hoc etiam salubriter profitemur et 171 credimus, quod in omni opere bono non nos incipimus, et postea per Dei misericordiam adjuvamur, sed ipse nobis nullis praecedentibus bonis meritis et fidem et amorem sui prius inspirat, ut et baptismi sacramenta fideliter requiramus, et post baptismum (cum ipsius adjutorio) ea, quae sibi sunt placita, implere possimus. Unde manifestissime credendum est, quod et illius latronis, quem Dominus ad paradisi patriam revocavit, et Cornelii centurionis, ad quem angelus Domini missus est, et Zachaei, qui ipsum Dominum suscipere meruit, illa tam admirabilis fides non fuit de natura, sed divinae largitatis donum. 200