Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 46

XXIII. Synodi oecumenicae V. canones XIV. de tribus capitulis a. 553.

213

172 α'. Εἴ τις οὐχ ὅμολογεῖ πατρὸς καὶ υἱοῦ καὶ ἄγιου πνεύματος μίαν φύσιν, ἥτοι οὐσίαν, μίαν τε δύναμιν, καὶ ἐξουσίαν, τριάδα ὅμοούσιον. μίαν θεότητα ἐν τρισὶν ὑποστάσεσιν ἤγουν προςώποις προςκυνουμένην. ὅ τοιοῦτος ἀνάθεμα ἔστω. Εἴς γὰρ Θεὸς καὶ πατὴρ, ἐξ οὖ τὰ πάντα, καὶ εἴς κύριος Ἰησοῦς Χριστὸς, δὶ οὖ τὰ πάντα, καὶ ἐν πνεῦμα ἄγιον, ἐν ῳ τά πάντα.

173 β'. Εἴ τις οὐχ ὅμολογεῖ, τοῦ Θεοῦ λόγου εἴναι τὰς δύο γεννήσεις, τὴν τε πρὸ αἰώνων ἐκ τοῦ πατρὸς, ἀχρόνως καὶ ἀσωμάτως, τὴν τε ἐπ' ἐσχάτων τῶν ἡμερῶν, τοῦ αὐτοῦ κατελθόντος ἐκ τῶν οὐρανῶν, καὶ σαρκωθέντος ἐκ τῆς ἄγιας ένδόξου θεοτόκου καὶ ἀειπαρθένου Μαρίας, καὶ γεννηθέντος ἐξ αὐτὴς. ὅ τοιοῦτος ἀνάθεμα ἔστω.

174 γ'. Εἴ τις λέγει, ἄλλον εἴναι τὸν λόγον τοῦ Θεοῦ τὸν θαυματουργήσαντα, καὶ ἄλλον τὸν Χριστὸν τὸν παθόντα, ἦ τὸν Θεὸν λόγον συνεῖναι λέγει τῷ Χριστῷ γενομένῳ ἐκ γυναικὸς, ἦ ἐν αὐτῷ εἴναι ῳς ἄλλον ἐν ἄλλῳ, ἀλλ' οὐχ ἔνα, καὶ τὸν αὐτὸν κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν, τὸν τοῦ Θεοῦ λόγον, σαρκωθέντα καὶ ἐνανθρωπήσαντα, καὶ τοῦ αὐτοῦ τάτε

Can. 1. Si quis non confitetur Patris et Filii et Spiritus Sancti unam naturam sive essentiam, unam virtutem et potestatem, Trinitatem consubstantialem, unam deitatem in tribus subsistentiis sive personis adorandam, talis anathema sit. Unus enim Deus et Pater, ex quo omnia: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia: et unus Spiritus Sanctus, in quo omnia.

Can. 2. Si quis non confitetur, Dei Verbi esse duas nativitates, unam quidem ante saecula ex Patre sine tempore et incorporaliter, aliam vero in ultimis diebus ejusdem, qui descendit de coelis et incarnatus ex Sancta gloriosa Dei Genitrice semperque Virgine Maria, natus est ex ea, talis A. S.

Can. 3. Si quis dicit, alium esse Deum Verbum, qui miracula fecit, et alium Christum, qui passus est, vel Deum Verbum cum Christo esse dicit, quando ex muliere nascebatur, vel in ipso esse ut alterum in altero, et non unum eundemque Dominum nostrum Jesum Christum Dei Verbum, incarnatum et hominem factum, atque ejusdem miracula et