Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 62
200 ιδ'. Εἴ τις λέγει, ὅτι πάντων τῶν λογικῶν ένας μία ἔσται τῶν ύποστάσεων καὶ τῶν ἀριθμῶν συναναιρουμένων τῶς σώμασι. καὶ ὅτι τῆ γνώσει τῆ περὶ τῶν λογικῶν ἔπεται κόσμων τε φθορὰ καὶ σωμάτων ἀπόθεσις, καὶ ὀνομάτων αἵρεσις, ταυτότης ἔσται τῆς γνώσεως καθάπερ καὶ τῶν ύποστάσεων, καὶ ὅτι ἐν τῆ μυθευομένη ἀποκαταστάσει ἔσονται μόνοι [νοῖ] γυμνοὶ, καθάπερ καὶ ἐν τῆ παρ' αὐτῶν ληδωρουμένη προϋπάρξει ἐτύγχανον, ἀνάθεμα ἔστω.
201 ιε'. Εἴ τις λέγει, ὅτι ἡ ἀγωγὴ τῶν νοῶν ἡ αὐτὴ ἔσται τῆ πρωτέρα, ὅτε οὔπω ύποβεβήκεισαν ἡ καταπεπτώκεισαν, ὡς τὴν ἀρχὴν τὴν αὐτὴν εἴναι τῷ τέλει, καὶ τὸ τέλος τῆς ἀρχῆς μέτρον εἴναι. ἀνάθεμα ἔστω.
Can. 14. Si quis dixerit, quod omnium rationabilium unitas una erit, hypostasi et numero sublatis una cum corporibus: et quod cognitionem rationalium sequitur mundorum interitus, et depositio corporum, et nominum abrogatio: quod identitas futura est cognitionis, quemadmodum et hypostaseon: et quod in fabulosa restitutione futurae sunt solae mentes nudae, quemadmodum in illa, quam delirantes fingunt, praeexistentia fuerunt: A. S.
Can. 15. Si quis dixerit, quod vita mentium eadem erit cum priore, quando nondum descenderant aut deciderant, ut principium sit idem cum fine, et finis mensura principii sit: A. S.
XXV. Canones Concilii Lateranensis a. 649. sub Martino I.
Suscipiuntur ab Agathone cum omnibus synodis Occidentis in epistola ad imperatores, occasione synodi VI. occumenicae data.
202 Can. 1. Si quis secundum sanctos Patres non confitetur proprie et veraciter Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, Trinitatem in unitate, et unitatem in Trinitate, hoc est, unum Deum in tribus subsistentiis consubstantialibus et aequalis gloriae, unam eamdemque trium deitatem, naturam, substantiam, virtutem, potentiam, regnum, imperium, voluntatem, operationem, inconditam, sine initio, incomprehensibilem, immutabilem, creatricem omnium et protectricem, condemnatus sit.
203 Can. 2. Si quis secundum sanctos Patres non confitetur proprie et secundum veritatem ipsum unum sanctae et consubstantialis et venerandae Trinitatis Deum Verbum e coelo