Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 63

descendisse, et incarnatum ex Spiritu Sancto et Maria semper Virgine, et hominem factum, crucifixum carne, propter nos sponte passum sepultumque, et resurrexisse tertia die, et ascendisse in coelos, atque sedentem in dextra Patris, et venturum iterum cum gloria paterna cum assumpta ab eo atque animata intellectualiter carne ejus, judicare vivos et mortuos, condemnatus sit.

Can. 3. Si quis secundum sanctos Patres non confite- 204 tur proprie et secundum veritatem Dei genitricem Sanctam semperque Virginem immaculatam Mariam, utpote ipsum Deum Verbum specialiter et veraciter, qui a Deo Patre ante omnia saecula natus est, in ultimis saeculorum absque semine concepisse ex Spiritu Sancto, et incorruptibiliter eam genuisse, indissolubili permanente et post partum ejusdem virginitate, condemnatus sit.

Can. 4. Si quis secundum sanctos Patres non confite- 205 tur proprie et secundum veritatem ipsius et unius Domini nostri et Dei Jesu Christi duas nativitates, tam ante saecula ex Deo et Patre incorporaliter et sempiternaliter, quamque de sancta Virgine semper Dei genitrice Maria corporaliter in ultimis saeculorum, atque unum eumdemque Dominum nostrum et Deum Jesum Christum consubstantialem Deo et Patri secundum deitatem et consubstantialem homini et matri secundum humanitatem, atque eumdem passibilem carne, et impassibilem deitate, circumscriptum corpore, incircumscriptum deitate, eumdem inconditum et conditum, terrenum et coelestem, visibilem et intelligibilem, capabilem et incapabilem: ut toto homine eodemque et Deo totus homo reformaretur, qui sub peccato cecidit, condemnatus sit.

Can. 5. Si quis secundum sanctos Patres non confite- 206 tur proprie et secundum veritatem unam naturam Dei Verbi incarnatam, per hoc quod incarnata dicitur nostra substantia perfecte in Christo Deo et indiminute, absque tantummodo peccato significata, condemnatus sit.

Can. 6. Si quis secundum sanctos Patres non confite- 207 tur proprie et secundum veritatem, ex duabus et in duabus naturis substantialiter unitis inconfuse et indivise unum eumdemque esse Dominum et Deum Jesum Christum, condemnatus sit.