Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 67

autem impios atque detestabilia eorum pro hoc judicia, vel sententias vacuas et invalidas atque infirmas, magis autem profanas et execrabiles vel reprobabiles arbitratur, hujusmodi condemnatus sit.

Can. 19. Si quis ea, quae scelerosi haeretici sapiunt, 220 indubitanter professus atque intelligens, per inanem proterviam dicit haec pietatis esse dogmata, quae tradiderunt ab initio speculatores et ministri verbi, hoc est dicere, sanctae et universales quinque synodi, calumnians utique ipsos sanctos Patres et memoratas sanctas quinque synodos, in deceptione simplicium, vel susceptione suae profanae perfidiae, hujusmodi condemnatus sit.

Can. 20. Si quis secundum scelerosos haereticos quo- 221 cumque modo, aut verbo, aut tempore, aut loco terminos removens illicite, quos posuerunt firmius sancti catholicae Ecclesiae Patres, id est, sanctae et universales quinque synodi, novitates temere exquirere, et fidei alterius expositiones, aut libellos, aut epistolas, aut conscripta, aut subscriptiones, aut testimonia falsa, aut synodos, aut gesta monumentorum, aut ordinationes vacuas et ecclesiasticae regulae incognitas, aut loci servaturas incongruas et irrationabiles, et compendiose, si quid aliud impiissimis haereticis consuetum est agere, per diabolicam operationem tortuose et callide agit contra pias orthodoxorum catholicae Ecclesiae, hoc est dicere, paternas ejus et synodales praedicationes, ad eversionem sincerissimae in Dominum Deum nostrum confessionis, et usque in finem sine poenitentia permanet haec impie agens, hujusmodi in saecula saeculorum condemnatus sit, et dicat omnis populus, fiat, fiat.

XXVI. Symbolum fidei Concilii Toletani XI. a. 675.

Hoc concilium dicitur authenticum ab Innocentio pp. in epistola ad Petrum Compostellanum.

Confitemur et credimus sanctam atque ineffabilem Trini- 223 275 tatem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unum Deum naturaliter esse unius substantiae, unius naturae, unius quo- que majestatis atque virtutis. Et Patrem quidem non genitum, non creatum, sed ingenitum profitemur: ipse enim a nullo originem ducit, ex quo et Filius nativitatem et Spiritus