Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 68

Sanctus processionem accepit: fons ergo ipse et origo est totius divinitatis. Ipse quoque Pater est essentiae suae, qui de ineffabili substantia Filium (al. Pater, essentia quidem ineffabilis, substantiae suae Filium) ineffabiliter genuit; Deus Deum, lux lucem: ab ipso est ergo omnis paternitas in coelo et in terra. Filium quoque de substantia Patris sine initio ante saecula natum, nec tamen factum esse fatemur: quia nec Pater sine Filio, nec Filius aliquando extitit sine Patre: et tamen non sicut Filius de Patre, ita Pater de Filio: quia non Pater a Filio, sed Filius a Patre generationem accepit. Filius ergo Deus de Patre, Pater autem Deus, sed non de Filio; Pater quidem Filii, non Deus de Filio: ille autem Filius Patris et Deus de Patre; aequalis tamen per omnia Filius Deo Patri: quia nec nasci coepit aliquando, nec desiit. Hic etiam unius cum Patre substantiae creditur, propter quod et ὁμούσιος Patri dicitur, hoc est ejusdem cum Patre substantiae creditur: ὅμος enim graece unum, οὐσία vero substantia dicitur, quod utrumque conjunctum sonat, una substantia. Nec enim de nihilo, neque de aliqua alia substantia, sed de Patris utero, id est, de substantia ejus, idem Filius genitus vel natus esse credendus est. Sempiternus ergo Pater, sempiternus et Filius. Quod si semper Pater fuit, semper habuit Filium, cui Pater esset: et ob hoc Filium de Patre natum sine initio confitemur. Nec enim eundem Filium Dei, pro eo quod de Patre sit genitus, desectae naturae portiunculam nominamus; sed perfectum Patrem perfectum Filium sine diminutione, sine desectione genuisse asserimus, quia solius divinitatis est inaequalem Filium non habere. Hic etiam Filius Dei natura est Filius, non adoptione, quem Deus Pater nec voluntate nec necessitate genuisse credendus est; quia nec ulla in Deo necessitas cadit, nec voluntas sapientiam praevenit. Spiritum quoque Sanctum, qui est tertia in Trinitate persona, unum atque aequalem cum Deo Patre et Filio credimus esse Deum, unius substantiae, unius quoque esse naturae: non tamen genitum vel creatum, sed ab utrisque procedentem, amborum esse Spiritum. Hic etiam Spiritus Sanctus nec ingenitus nec genitus creditur: ne aut si ingenitum dixerimus, duos Patres dicamus, aut si genitum, duos Filios praedicare monstremur: qui tamen nec Patris tantum, sed simul Patris et Filii Spiritus dicitur. Nec