Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. VII

Sed quia in libro tali cupiendum est, ut textus quam exactissime exhibeantur, hoc autem in praesenti editione factum sperare vix audemus, benevolos lectores precamur, ut si quid erroris deprehenderint, nobis, sive librario, sive ei, qui hanc editionem procuravit, communicare velint.

Sic hic liber et diu post sui doctissimi auctoris obitum studia theologica et fidem et sensum ecclesiasticum fovebit et promovebit. Quod Deus dederit!

Prof. Dr. Ign. Stahl.

Ad editionem octavam.

Multo castigatior haec editio prodit, quia benevolentia variorum virorum varia menda corrigere potui. His ex animo gratias hic ago quam maximas. Votis satisfacere studui. Monente Rdo Domino Morgott n. LXVIII. articulos Nicolai de Ultricuria emendavi ad textum editum a P. Denifle in Chartulario Universitatis Parisiensis. Sed n. LXXVII. 615. viro loco vivo legendum esse, P. Lehmkuhl in periodico „Bonus pastor“ an. 11. pag. 8 evidenter ostendit. — Indicem alphabeticum necessarium esse persuadere mihi non potui, quia „index documentorum“ et „index systematicus materiarum“ sufficere videtur.

Wirceburgi, die festo S. Chiliani 1899.

Prof. Dr. Ign. Stahl.

Ad editionem nonam.

Editio nona in eo differt ab octava, quod in ea major numerus mendorum sensum mutantium correcta sunt.

Wirceburgi, 1900.

Editor.