Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. VI

Aliae notae, quae qualitatem magis quam gradum certitudinis attingunt, sunt istae: impia, blasphema, schismatica, scandalosa, piarum aurium offensiva etc.

Si quid praeterea uberioris expositionis in singulas propositiones desideratis, habetis Dominici Viva librum: Damnatae theses ad theologicam trutinam revocatae, Stephani Dechamps opus de haeresi Janseniana (contra 5 Jansenii propositiones) et Jacobi Lafontaine: Constitutio Unigenitus theologice propugnata.

Haec igitur meditare, o homo Dei, in his esto; formam habe sanorum verborum. Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui; devita profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae. Depositum custodi, fidem serva, ut detur tibi corona justitiae.

Ad editionem septimam.

Septimo prelo prodit eximium hoc cl. Henrici Denzinger opus emendatum variisque additis documentis ecclesiasticis auctum. Ratio habetur in hoc augmento desideriorum, quae viri docti in judicanda editione sexta benigne protulerunt. Eorumdem criticorum votis in tantum obsecundavimus, in quantum documentis sub n. IX et XXIV asteriscum (*) apposuimus, ut lectori benevolo pateat, haec duo documenta authentica non esse. Noluimus iamen ea expungere, ne libri aspectus alteretur. Fere omnia documenta comparavimus cum fontibus, unde desumpta sunt, praesertim ea, quorum fontes in „indice documentorum“, qui praefationem immediate sequitur, indicantur. Pari modo „indicem materiarum“ accurato examini subjecimus, et numeros cum textu contulimus. Hac ratione varii errores, qui per plures editiones irreperant, corrigi poterant.