Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 72

tummodo Filium, qui solus naturam nostram in unitate personae suae assumpsit. Incarnationem quoque hujus Filii Dei tota Trinitas operasse credenda est, quia inseparabilia sunt opera Trinitatis. Solus tamen Filius formam servi accepit in singularitate personae, non in unitate divinae naturae, in id quod est proprium Filii, non quod commune Trinitati: quae forma illi ad unitatem personae coaptata est, id est, ut Filius Dei et Filius hominis unus sit Christus. Item idem Christus in duabus naturis, tribus extat substantiis: Verbi, quod ad solius Dei essentiam referendum est, corporis et animae, quod ad verum hominem pertinet. Habet igitur in se geminam substantiam divinitatis suae et humanitatis nostrae. Hic tamen pro eo quod de Deo Patre sine initio prodiit, natus tantum (nam neque factus, neque praedestinatus accipitur), per hoc tamen quod de Maria Virgine natus est, et natus et factus et praedestinatus esse credendus est. Ambae tamen in illo generationes mirabiles: quia et de Patre sine matre ante saecula est genitus, et in fine saeculorum de matre sine patre est generatus: qui tamen secundum quod Deus est, creavit Mariam, secundum quod homo, creatus est a Maria: ipse et pater matris et filius. Item et per hoc quod Deus, est aequalis Patri; per hoc quod homo, minor est Patre. Item et major et minor seipso esse credendus est: in forma enim Dei etiam ipse Filius seipso major est, propter humanitatem assumptam, qua divinitas major est: in forma autem servi seipso minor est, id est, humanitate, quae minor divinitate accipitur. Nam sicut per assumptam carnem non tantum a Patre, sed a seipso minor accipitur, ita secundum divinitatem coaequalis est Patri, et ipse et Pater major est homine, quem sola Filii persona assumpsit. Item in eo, quod quaeritur, utrum posset Filius sic aequalis et minor esse Spiritu Sancto, sicut Patri nunc aequalis, nunc minor Patre creditur esse, respondemus: Secundum formam Dei aequalis est Patri et Spiritui Sancto, secundum formam servi minor est et Patre et Spiritu Sancto: quia nec Spiritus Sanctus nec Deus Pater, sed sola Filii persona suscepit carnem, per quam minor esse creditur illis personis duabus. Item hic Filius a Deo Patre et Spiritu Sancto inseparabiliter discretus creditur esse persona, ab homine autem assumpta (al. assumpto) natura. Item cum homine unus extat persona; cum Patre vero et Spiritu Sancto,