Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 73
natura divinitatis sive substantia. Missus tamen Filius non solum a Patre, sed ab Spiritu Sancto missus credendus est: in eo quod ipse per prophetam dicit: Et nunc Dominus misit me et Spiritus Sanctus. A seipso quoque missus accipitur: pro eo quod inseparabilis non solum voluntas, sed operatio totius Trinitatis agnoscitur. Hic enim, qui ante saecula unigenitus est vocatus, temporaliter primogenitus factus est: unigenitus propter deitatis substantiam, primogenitus propter assumptae carnis naturam. In qua suscepti hominis forma juxta evangelicam veritatem sine peccato conceptus, sine peccato mortuus creditur, qui solus pro nobis peccatum est factus, id est, sacrificium pro peccatis nostris. Et tamen passionem ipsam, salva divinitate sua, pro delictis nostris sustinuit, mortique adjudicatus et cruci veram carnis mortem excepit: tertio quoque die virtute propria sua suscitatus a sepulchro surrexit. Hoc ergo exemplo capitis nostri con- fitemur vera fide resurrectionem carnis omnium mortuorum. Nec in aerea vel qualibet alia carne (ut quidem delirant) surrecturos nos credimus, sed in ista, qua vivimus, consistimus et movemur. Peracto hujus sanctae resurrectionis exemplo idem Dominus noster atque Salvator paternam ascendendo sedem repetiit, de qua nunquam per divinitatem discessit. Illic ad dextram Patris sedens, expectatur in finem saeculorum judex omnium vivorum et mortuorum. Inde cum Sanctis omnibus veniet ad faciendum judicium, reddere unicuique mercedis propriae debitum, prout quisque gesserit in corpore positus sive bonum, sive malum. Ecclesiam sane catholicam pretio sui sanguinis comparatam cum eo credimus in perpetuum regnaturam. Intra cujus gremium constituti unum baptisma credimus et confitemur in remissionem omnium peccatorum. Sub qua fide et resurrectionem mortuorum veraciter et credimus et futuri saeculi gaudia exspectamus. Hoc tantum orandum nobis est et petendum, ut, cum peracto finitoque judicio tradiderit Filius regnum Deo Patri, participes nos efficiat regni sui, ut per hanc fidem, qua illi inhaesimus, cum illo sine fine regnemus.