Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 75

XXVIII. Definitio Synodi VI. Constantinopolitanae III. a. 680.

2-1

Ἥτις παροῦσα ἁγία καὶ οἰκουμενικὴ σύνοδος πιστῶς δεξαμένη καὶ ὑπτίαις χερσὶν ἀσπασαμένη τήντε τοῦ ἁγιῶτάτου καὶ μακαριῶτάτου πάπα τῆς πρεσβυτέρας Ῥώμης Ἀγάθωνος γενομένην ἀναφορὰν πρὸς τὸν εὐσεβέστατον καὶ πιστότατον ἡμῶν βασιλέα Κωνσταντῖνον, τὴν ἀποβαλλομένην ὃνομαστῖ τοῦς κηρύξαντας καὶ διδάξαντας, ὡς προδεδήλωται, ἓν θέλημα καὶ μίαν ἐνέργειαν ἔπὶ τῆς ἐνσάρκου οἰκονομίας Χριςτοῦ τοῦ ἀληθινοῦ θεοῦ ἡμῶν· ὡσαύτως δὲ προσηκαμένη καὶ τὴν ἐκ τῆς ὑπὸ τὸν αὐτὸν ἁγιώτατον πάπαν ἱερᾶς συνόδου τῶν ἕκατὸν εἴκοσι πέντε θεοφιλῶν ἐπισκόπων ἑτέραν συνοδικὴν ἀναφορὰν πρὸς τὴν αὐτοῦ θεόσοφον γαληνότητα, οἴα τε συμφωνούσας τῇ τε ἁγία ἐν Χαλκηδόνι συνόδου καὶ τῷ τόμῳ τοῦ πανιέρου καὶ μακαριῶτάτου πάπα τῆς αὐτῆς πρεσβυτέρας Ῥώμης Λέοντος, τῷ σταλέντι πρὸς Φλαυιανὸν, τὸν ἐν ἁγίοις· ὅν καὶ στήλην ὑρθοδοξίας ἡ τοιαύτη σύνοδος ἀπεκάλεσεν· ἔτι μὴν καὶ ταῖς συνοδικᾶς ἐπιστολᾶς ταῖς γραφείσαις παρὰ τοῦ μακαρίου Κυρίλλου κατὰ Νεστορίου τοῦ δυσσεβοῦς πρὸς τοὺς τῆς ἀνατολῆς ἐπισκόπους· ἐπομένη τε ταῖς τε ἁγίαις καὶ οἰκουμενικᾶς πέντε συνόδοις,

Quae praesens sancta et universalis Synodus fideliter suscipiens et expansis manibus amplectens tam suggestionem, quae a sanctissimo ac beatissimo Agathone papa antiquae Romae facta est ad Constantinum, piissimum atque fidelissimum nostrum imperatorem, quae nominatim abjecit eos, qui docuerunt vel praedicaverunt, sicut superius dictum est, unam voluntatem et unam operationem in incarnationis dispensatione Domini nostri Jesu Christi veri Dei nostri, adaeque amplexa est et alteram synodalem suggestionem, quae missa est a sacro concilio, quod est sub eodem sanctissimo papa centum viginti quinque Deo amabilium episcoporum, ad ejus a Deo instructam tranquillitatem, utpote consonantes sancto Chalcedonensi concilio et tomo sacerrimi ac beatissimi papae ejusdem antiquae Romae Leonis, qui directus est ad S. Flavianum, quem et titulum rectae fidei hujusmodi synodus appellavit: ad haec et synodicis epistolis, quae scriptae sunt a. B. Cyrillo adversus impium Nestorium et ad Orientales episcopos; assecuti quoque sancta quinque universalia concilia et sanctos