Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 74

XXVII. Agathonis et Romanae Synodi 125 episcoporum epistola dogmatica ad imperatores.

Hanc epistolam Synodi VI. Patres susceperunt clamantes, Petrum per Agathonem locutum esse. Post symbolum Nicaenum aliquantisper exornatum haec sequuntur:

235

Unum eundemque D. N. J. C., Filium Dei unigenitum, ex duabus et in duabus substantiis inconfuse, incommutabiliter, indivise, inseparabiliter subsistere cognoscimus, nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem, sed potius salva proprietate utriusque naturae et in unam personam unamque subsistentiam concurrente, non in dualitatem personarum dispertitum vel diversum, neque in unam compositam naturam confusum: sed unum eundemque Filium unigenitum, Deum Verbum, D. N. J. C. neque alium in alio, neque alium et alium, sed eundem ipsum in duabus naturis, id est, in deitate et humanitate, et post subsistentialem adunationem cognoscimus: quia neque Verbum in carnis naturam conversum est, neque caro in Verbi naturam transformata est: permansit enim utrumque quod naturaliter erat: differentiam quippe adunatarum in eo naturarum sola contemplatione discernimus, ex quibus inconfuse, inseparabiliter et incommutabiliter est compositus: unus enim ex utrisque et per unum utraque, quia simul sunt et altitudo deitatis et humilitas carnis, servante utraque natura etiam post adunationem sine defectu proprietatem suam, et operante utraque forma cum alterius communione quod proprium habet: Verbo operante quod Verbi est, et carne exequente quod carnis est: quorum unum coruscat miraculis, aliud succumbit injuriis (Leo papa epist. 15). Unde consequenter, sicut duas naturas, sive substantias, id est deitatem et humanitatem inconfuse, indivise, incommutabiliter eum habere veraciter confitemur, ita quoque et duas naturales voluntates et duas naturales operationes habere, utpote perfectum Deum et perfectum hominem unum eundemque ipsum Dominum Jesum Christum pietatis nos regula instruit, quia hoc nos apostolica et evangelica traditio, sanctorumque Patrum magisterium, quos sancta apostolica atque catholica Ecclesia et venerabiles synodi suscipiunt, instituisse monstratur.