Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 80

ἐπισκόπους τῆς ἐπισκοπῆς καὶ episcopatu, clericos vero a τοὺς κληρικοὺς τοῦ κλήρου· clero: sin autem monachi ei δὲ μονάζοντες εἶεν ἦ λαϊκοί, fuerint vel laici, etiam ana- ἀναθεματίζεσθαι αὐτούς. thematizari eos.

XXIX. Romanorum Pontificum Benedicti II. et Sergii I. judicium de duabus propositionibus.

Patres Hispani concilii Toletani XIV. opus quoddam S. Juliani susceperant, in quo propositiones istae occurrebant: Voluntas genuit voluntatem, sicut et sapientia sapientiam, et tres esse in Christo substantias. Has aegre se ferre per nuntium indicavit Benedictus II. Cum vero S. Julianus sensum suum exposuisset, eo sensu orthodoxas esse agnovit Sergius I. In synodo igitur Toletana XV. et XVI. mentem suam iterato exposuerunt Patres Hispani.

A. Ex Synodo Toletana XV.

294 240 Invenimus, quod in libro illo responsionis fidei nostrae, quem per Petrum regionarium Romanae ecclesiae miseramus, id primum capitulum jam dicto papae incaute visum fuisset a nobis positum, ubi nos secundum divinam essentiam diximus: Voluntas genuit voluntatem, sicut et sapientia sapientiam: quod vir ille inincuriosa lectionis transcursione praeteriens existimavit, haec ipsa nomina juxta relativum, aut secundum comparationem humanae mentis nos posuisse: et ideo ipsa renotatione sua ita nos admonere jussus est, dicens: Naturali ordine cognoscimus, quia verbum ex mente originem ducit, sicut ratio et voluntas, et converti non possunt, ut dicatur: quia sicut verbum et voluntas de mente procedit, ita et mens de verbo aut voluntate; et ex ista comparatione visum est Romano Pontifici, voluntatem ex voluntate non posse dici. Nos autem non secundum hanc comparationem humanae mentis, nec secundum relativum, sed secundum essentiam diximus: Voluntas ex voluntate, sicut et sapientia ex sapientia. Hoc est enim in Deo esse, quod velle: hoc velle, quod sapere. Quod tamen de homine dici non potest. Aliud quippe est homini id quod est sine velle, et aliud velle etiam sine sapere. In Deo autem non est ita, quia simplex ita natura est, et ideo hoc est illi esse, quod velle, quod sapere. . .

241 Ad secundum quoque retractandum capitulum transeuntes, quo idem papa incaute nos dixisse putavit, tres substantias in Christo Dei Filio profiteri: sicut nos non pudebit,