Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 81

quae sunt vera defendere, ita forsitan quosdam pudebit, quae vera sunt ignorare. Quis enim nesciat, unumquemque hominem duabus constare substantiis, animae scilicet et corporis? . . . Quapropter natura divina humanae sociata naturae possunt et tres propriae et duae propriae appellari substantiae.

B. Ex Concilii Toletani XVI. professione fidei.

Hujus voluntatis sanctae vocabulum, quamvis per com- 242 parativam similitudinem Trinitatis, qua dicitur memoria, intelligentia, et voluntas, ad personam Sancti referatur Spiritus: secundum hoc autem, quod ad se dicitur, substantialiter praedicatur. Nam voluntas Pater, voluntas Filius, voluntas Spiritus Sanctus: quemadmodum Deus est Pater, Deus et Filius, Deus et Spiritus Sanctus: et multa alia similia, quae secundum substantiam dici ab his, qui catholicae fidei cultores existunt, nulla ratione ambigitur. Et sicut est catholicum dici: Deum de Deo, lumen de lumine, lucem de luce, ita verae fidei est proba assertio, voluntatem dici de voluntate, sicut sapientiam de sapientia, essentiam de essentia, et veluti Deus Pater genuit Filium Deum, ita Pater voluntas genuit Filium voluntatem. Itaque quamquam secundum essentiam Pater voluntas, Filius voluntas et Spiritus Sanctus voluntas, non tamen secundum relativum unus esse credendus est, quoniam alius est Pater, qui refertur ad Filium, alius Filius, qui refertur ad Patrem, alius Spiritus Sanctus, qui pro eo quod de Patre Filioque procedit, ad Patrem Filiumque refertur: non aliud, sed alius: quia quibus est unum esse in Deitatis natura, his est in personarum distinctione specialis proprietas.

296

XXX. Decreta Synodi VII. occum., Nicaenae II. a. 787.

A. Definitio de sacris imaginibus.

Τὴν βασιλικὴν ὧσπερ ἐρ- χόμενοι τρίβον, ἐπακολουθοῦν- τες τῇ θεγγόρῳ διδασκαλία τῶν ἀγίων πατέρων ἡμῶν, καὶ τῇ παραδόσει τῆς καθολικῆς ἐκκλησίας· τοῦ γὰρ ἐν αὐτῇ

Regiae quasi continuati se- 248 mitae, sequentesque divinitus inspiratum sanctorum Patrum nostrorum magisterium, et catholicae traditionem Eccle- siae (nam Spiritus S. hanc esse