History of America before Columbus, according to documents and approved authors
p. 525
patre nostro sibi olim commendatas recepimus. Cui videlicet Anschario, tam nostra quam sancta Romana authoritate, hanc Deo dignam præfatis gentibus commisimus legationem, ac proprii vigoris asscribere decrevimus.
“Et quia casus præteritorum cautos nos facit in futura, ne quisquam Episcoporum aliquam sibi Transalbiam vel alicubi in parochia vindicet potestatem, certo limite circumscriptam esse voluimus; videlicet ab Albio flumine deorsum usque ad mare oceanum sursum, per omnem Slavorum provinciam, usque ad mare quod Orientale vocant, et per omnes prædictas nationes Septentrionis, omnes quoque paludes infra sive juxta Albiam positas, cultas et incultas, infra terminos ejusdem parochiæ ponimus, ut trans Albiam se et sua ab incursu Paganorum, qui sæpe timendus est, in his locis occultare queant.
“Et ut hic nova constructio periculosis in locis cæpta subsistere valeat, quandam Cellam Turnholt vocatam tum huic novæ quam ejusdem Archiepiscopi successorumque suorum in gentibus legationi permittere servituram, ad nostram nostræque sobolis perpetuam mercedem, divinæ offerimus Majestati. Res itaque præfatæ sedis et jam dicti monasterii sub plenissima defensione et immunitatis tuitione volumus ut consistant, ut liceat venerabili Archiepiscopo prædicto suisque successoribus ac omni clero sub eorumdem regimine constituto, quiete in Dei servitio degere, et pro nobis proleque nostra atque statu totius imperii nostri divinam misericordiam exorare. Et ut hæc authoritas sui vigoris perpetuam obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus, et sigilli nostri impressione signari jussimus.
“Hirnimarus notarius ad vicem Theodori recognovit. Data Idus Maii Anno XXI. Imperii Romani.”
DOCUMENT XXIII.
GREGORY IV. CONFIRMS THE ACT OF LEWIS THE PIOUS AND APPOINTS ST. ANSGAR HIS DELEGATE IN ALL THE NORTH,—IN GREENLAND.
“Gregorius Episcopus Servus Servorum Dei, Omnium fidelium dignoscentiæ certum esse volumus, qualiter beatæ memo-
Joh. Gust. Liljegren, Diploma- Anno 835; alibi. (Ref. to p. 46, tarium Suecanum, Bd. i. S. 6, seq.