History of America before Columbus, according to documents and approved authors
p. 526
riæ præcellentissimus Rex Karolus, tempore prædecessorum nostrorum, divino afflatus Spiritu, gentem Saxonum sacro cultui subdidit, jugumque Christi, quod suave ac leve est, ad usque terminos Danorum sive Slavorum, corda ferocia ferro perdomans, docuit; ultimamque regni ipsius partem, trans Albiam inter mortifera Paganorum pericula constitutam, videlicet ne ad ritum relaberetur gentilium, vel etiam quia lucrandis adhuc gentibus aptissima videbatur, proprio episcopali vigore fundare decreverat. Sed quia mors effectum prohibuerat, succedente ejus præcellentissimo filio, Hludewico Imperatore Augusto, pium studium sacri genitoris sui efficaciter implevit.
“Quæ ratio Nobis per venerabiles Ratolphum sive Vernoldum Episcopos, necnon Geroldum comitem vel Missum venerabilem relata est confirmanda.
“Nos igitur omnem ibi Deo dignam statutam providentiam cognoscentes, instructi etiam præsentia fratris filiique nostri Anscharii primi Nordalbingorum Archiepiscopi, per manus Drogonis Metensis Episcopi consecrati, sanctum studium magnorum imperatorum, tam præsenti auctoritate quam etiam pallii donatione, more prædecessorum nostorum roborare decrevimus; quatenus tanta auctoritate fundatus prædictus filius noster ejusque successores lucrandis fidelibus insistentes, adversus tentamenta diaboli validiores existant, ipsumque filium nostrum jam dictum Anscharium et successores ejus Legatos in omnibus circumquaque gentibus Danorum, Sueonum, Nortweborum, Farriæ, Gronlandan, Halsingolandan, Islandan, Scridevindum, Slavorum, necnon omnium septentrionalium et orientalium nationum quocunque modo nominatarum, delegamus. Et posito capite et pectore super corpus et Confessionem Sancti Petri Apostoli, sibi suisque successoribus vicem nostram perpetuo retinendam, publicam evangelizandi tribuimus auctoritatem, ipsamque sedem Nordalbingorum, Hammaborch dictam, in honore Sancti Salvatoris ejusque intemeratæ Genitricis Mariæ consecratam, Archiepiscopalem esse decrevimus. Consecrationem vero succedentium sacerdotum donec consecrantium numerus ex gentilibus augeatur, sacræ palatinæ providentiæ interim committimus. Strenui vero prædicatoris persona tantoque officio apta in successione semper eligatur; omnia vero a venerabili principe ad hoc Deo dignum officium, deputata nostra etiam auctoritate, pia ejus vota firmamus, omnemque resistentem vel contradicentem atque piis nostris his studiis quolibet modo insidiantem, anathematis mucrone percutimus atque perpetua ultione reum