History of America before Columbus, according to documents and approved authors
p. 528
DOCUMENT XXV.
JOHN X. CONFIRMS THE GRANTS OF GREGORY IV., ETC.
“Johannes [X] Episcopus, Servus servorum Dei, dilecto confratri Unni venerabili archiepiscopo Hammaburgensis Ecclesiæ: tibi tuisque successoribus in perpetuum. .
“Convenit Apostolico moderamini præ religione pollentibus [for pia religione petentibus] benevola compassione succurrere, et poscentium animis allacre devotione impertiri assensum; ex hoc enim lucri potissimum præmium apud Dominum procul dubio promeremur, dum venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint per nos statum perducta. Igitur, quia postulasti a Nobis, quatenus pallium transmitteremus, et Archiepiscopatum Hammaburgensem totum in integrum tibi tuisque successoribus confirmaremus, sicut a beato Gregorio, Nicolao et aliis prædecessoribus nostris decretum est, in tuæ [for quæ tibi] et antecessoribus tuis data sunt et privilegiis confirmata, Nos, apostolica auctoritate, tibi concedimus et nostro privilegio confirmamus: Scilicet omnia quæ generaliter et specialiter ad eumdem præfatum Archiepiscopatum pertinent, quæque tui antecessores suis laboribus adquisiverunt, vel etiam quæ ob amorem æternæ patriæ ibi a Christi fidelibus largita sunt, vel adhuc largiuntur. Cum illis etiam qui hoc tempore ad Christi fidem conversi sunt, procurante et protegente gratia Dei, videlicet Episcopos in omnibus gentibus Sueonum seu Danorum, Norvegiorum, Island, Seridevinnum, Gronlandon et universarum septentrionalium nationum; nec non etiam in illis partibus Slavorum que sunt a flumine Pene ad fluvium Egidone; ita ut sub tua tuorumque successorum Hammaburgensis Ecclesiæ archiepiscoporum maneant potestate, vel quicquid a vobis divina favente gratia, ab errore perfidiæ, sive hominum sive locorum ad religionem Christianam acquiritur, tibi tuisque successoribus perpetualiter tenendum inviolabiliterque retinendum censemus. Et insuper decrevimus nullum archiepiscoporum vel Coloniensium vel alium quemlibet in tua diæcesi ullam sibi vindicare potestatem, etc. Caput quoque tuum mitra, quod est insigne Romanorum, permittimus insigniri. Quod si quis huic nostræ auctoritatis privilegio contraire præsumat, anathema sit; qui vero pie observaverit, gratiam et benedictionem consequatur a Domino nostro Jesu Christo.
Liljegren, Diplomatarium Suecanum, Bd. i. S. 21. (Ref. to pp. 53, 54.)