History of America before Columbus, according to documents and approved authors

by De Roo, Peter, 1839-1926

p. 527

diabolica sorte damnamus, ut culmen Apostolicum, more prædecessorum nostrorum, causam Dei pio affectu zelantes, ab adversis hinc inde partibus tutius muniamus.

“Et quia te, charissime fili, Anschari, divina clementia nova in sede primum disposuit esse Archiepiscopum, Nos pallium ad missarum solemnia celebranda tribuimus, quod tibi in diebus tuis, uti et Ecclesiæ tuæ perpetuo statu manentibus privilegiis, uti largimur. Sancta Trinitas vitam tuam conservare dignetur incolumen, atque post sæculi amaritudinem ad perpetuam perducat beatitudinem. Amen.” (Datum 835.)

DOCUMENT XXIV.

ANASTASIUS III. CONFIRMS THE ARCHBISHOP OF HAMBURG IN HIS JURISDICTION OVER THE NORTH,—GREENLAND.

“Anastasii, PP. III. Privilegium pro Ecclesiæ Hamburgensi, Anno 912.

“Anastasius etc. dilecto confratri Hogero, Venerabili Archiepiscopo Hammaburgensis Ecclesiæ, salutem in perpetuum. . . . Igitur quia postulasti a Nobis quatenus archiepiscopatum Hammaburgensem totum in integrum tibi tuisque successoribus confirmaremus, sicut a prædecessoribus nostris, Gregorio, Nicolao, hujus apostolicæ sedis, decretum est; inclinati precibus tuis, et Nos apostolica auctoritate concedimus et confirmamus, cum omnibus generaliter atque specialiter ad eumdem præfatum archiepiscopatum pertinentibus. . . . Cum illis etiam qui hoc tempore ad Christi fidem conversi sunt, provocante et protegente gratia Dei, videlicet Episcopos in omnibus gentibus Sueonum seu Danorum, Norwegorum, Island, Scridevinnum, Gronlandon et universarum septentrionalium nationum . . . ita ut sub tua tuorumque successorum Hamburgensis Ecclesiæ archiepiscoporum maneant potestate, vel quidquid a vobis, divina favente gratia, ab errore perfidiæ, sive hominum sive locorum ad religionem Christianam acquiri potest. Pallium quoque . . . Data per manum Adriani, scrinarii Sanctæ Romanæ Ecclesiæ, in mense Januario, Indictione 8.”

Migne, Patrologia Latina, t. i. burgisches Urkundenbuch, Bd. i. col. 1185, from Lappenberg, Ham- S. 38. (Ref. to p. 53.)