History of America before Columbus, according to documents and approved authors
p. 533
et apostolice sedis in premissis favorem impartiri benivolum dignaremur. Nos igitur dictorum indigenarum et universitatis habitatorum prefate insule Grenolandie justis et honestis precibus et desideriis inclinati, de premissis et eorum circumstanciis certam notitiam non habentes fraternitati vestre quos ex vicinioribus Episcopis insule prefate esse intelleximus per apostolica scripta committimus et mandamus quatinus vos vel alter vestrum diligenti examine auditis et intellectis premissis si ea veritate fulciri compereritis ipsumque populum et indigenas numero et facultatibus adeo sufficienter esse resumptos quod id pro nunc expedire videbitis quod ipsi affectare videntur de sacerdotibus ydoneis et exemplari vita preditis ordinandi et providendi plebanos et rectores instituendi qui parrochias et ecclesias resarcitas gubernent sacramenta ministrent et si vobis sive alteri vestrum demum expedire videbitur et opportunum requisito ad hoc Metropolitani consilio si loci distancia pacietur personam utilem et ydoneam nostram et Sedis apostolice communionem habentem eis in Episcopum ordinare et instituere ac sibi munus consecrationis in forma ecclesie consueta nomine nostro impendere et administrationem spiritualium et temporalium concedere recepto ab eodem prius juramento nobis et Romane ecclesie debito et consueto valeatis vel alter vestrum valeat Super quibus omnibus vestram conscientiam oneramus plenam et liberam vobis vel alteri vestrum auctoritate apostolica concedimus tenore presentium facultatem Statutis et constitutionibus apostolicis et generalium Conciliorum ac aliis in contrarium editis non obstantibus quibuscunque. Datum Rome apud Sanctampotencianam Anno etc. millesimo quadringentesimo quadragesimo octavo duodecimo Kl. Octobris Pontificatus nostri anno secundo.
“Gratis de mandato d. n. ppe
“Coll. S. Cousin
Ja. de Rizonibus.”
DOCUMENT XXX., a.
BENEDICT IX. CONFIRMS TO ADALBERT, ARCHBISHOP OF HAMBURG, HIS RIGHTS OVER THE NORTH.
“Benedictus [IX] etc. reverentissimo et sanctissimo Adelberto, Sanctæ Hammaburgensis Ecclesiæ Episcopo Apostolicam benedictionem. Si pastores ovium solem geluque pro gregis sui
Migne, Patrologia Latina, t. Hamb. Urkundenbuch, Bd. i. 8. cxli. col. 1368; from Lappenberg, 71. (Ref. to pp. 52, 53, 61.)