History of America before Columbus, according to documents and approved authors
p. 534
custodia die ac nocte ferre contenti sunt, et ut ne qua ex eis aut errando pereat, aut ferinis laniata morsibus rapiatur, oculis semper vigilantibus circumspectant; quanto sudore quantaque cura debemus esse pervigiles, nos qui pastores animarum dicimur? Attendamus et susceptum officium exhibere erga custodiam dominicarum ovium non cessemus, ne in die divini examinis pro nostra desidia ante summum pastorem negligentiæ reatus excruciet, unde modo honoris reverentia sublimioris inter cæteros judicamur. Legationem igitur et archiepiscopalem potestatem in omnia regna septentrionalia, regna Danorum scilicet, Suenorum, Norvenorum, Hislandicorum et omnium insularum his regnis adjacentium, tibi et omnibus successoribus tuis perpetuo tenendam concedimus. Pallium quoque, etc. . . . Data per manus Leonis, cancellarii Sanctæ Romanæ Ecclesiæ, in mense Martio, indictione tertia."
DOCUMENT XXX., b.
ADALBERT SECURED BY LEO IX. IN HIS JURISDICTION OVER GREENLAND, ETC.
"Leo episcopus, servus servorum Dei, dilecto confratri nostro Adelberto, venerabili archiepiscopo Hammaburgensis ecclesiæ, tibi tuisque successoribus in perpetuum. . . . Apostolica auctoritate concedimus et confirmamus, cum omnibus generaliter atque specialiter ad eumdem præfatum archiepiscopatum vestrum pertinentibus, scilicet omnia quæ vestri antecessores suis laboribus adquisierunt, vel etiam amore æternæ patriæ ibi a Christicolarum fidelibus largita sunt vel largiuntur, cum illis etiam, qui hoc tempore ad Christi conversi sunt fidem, protegente Dei gratia videlicet episcopos in omnibus gentibus Suenorum seu Danorum, Norvechorum, Islant, Scridevinnum, Gronlant et universarum septentrionalium nationum nec non etiam in illis partibus Sclavorum, quæ sunt a flumine Pene usque ad fluvium Egidore, ita ut sub tua tuorumque successorum, Ammaburgensis ecclesiæ archiepiscoporum, maneant potestate, vel quicquid tuo tuorumque successorum certamine, divina favente gratia, ab errore perfidiæ sive hominum sive locorum ad religionem christianam adquiri potest, tibi tuisque successoribus perpetualiter tenendum inviolabiliterque tenere censemus. Igitur juxta supra-
Beauvois, Origines et Fondation du plus Ancien Evèché du 58. (Ref. to p. 62.) Nouveau Monde, p. 28, n. 7; from