History of America before Columbus, according to documents and approved authors

by De Roo, Peter, 1839-1926

p. 545

politana adeo sit remota quod de ipsa ecclesia illuc propter maris impedimenta vix infra quinquennium ire quis valeat et redire ad ecclesiam supradictam; ac ideo dubites quod adhuc infra temporis spatium ad solutionem ipsius decime constitute apostolicum sive tuum ad partes illas non valeat pervenire mandatum, postulasti super hoc per apostolice sedis providentiam remedium adhiberi. Cupientes igitur ut collectioni ejusdem decime sollicitis studiis intendatur volumus et fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatenus, si premissa veritas comitetur, aliquas personas ydoneas et fideles, super quibus tuam intendimus conscientiam onerare, ad partes illas destinare procures, que ad executionem collectionis ejusdem diligenter invigilent et intendant, aliasque super hoc providere studeas, prout utilitati ejusdem decime videris expedire, nichilominus ad collectionem hujusmodi per te ipsum operose sollicitudinis studium impensurus, ita quod proinde tibi a domino premium compares et sedis apostolice gratiam uberius merearis. Datum Viterbii II. non. Decembr. Anno primo." (December 4, 1276.)

DOCUMENT XXXVII., e.

SUB-COLLECTORS FOR THE OTHER DIOCESES OF THE NORTH.

"Eidem [Archiepiscopo Nidrosiensi].

"Tua nobis etc. [ut supra], usque personaliter visitare; ac plures dioceses in Regno ipso tuaque provincia constitute per maris spatia adeo sint disperse ac intra suos limites dilatate, quod fere infra sex annos et absque gravissimo ecclesie tue dispendio, partes omnes predictarum personaliter visitare diocesium difficile tibi foret, cum nonnunquam per dietas quinque ac plures etiam te per talia loca procedere oporteret, in quibus ob domorum defectum, tecum deferre tentoria cogereris, concedi tibi ut per easdem dioceses super collectione ipsius decime certos nuntios tuos ydoneos et discretos, mandato apostolico contrario non obstante, deputare valeas, postulasti. Nos itaque tua et ecclesie tue dispendia evitantes, tibi ut si, premissis veris existentibus, expedire videris, super quo tuam intendimus conscientiam onerare, nuntios hujusmodi per easdem dioceses super ipsius decime collectione deputare valeas, tenore presentium

Archivium Secretum Pontificale Regesta Pontificum Romanorum, Vaticanum, Regestum 38, Joannis vol. ii. p. 1714, no. 21193. (Ref. XXI., Bullarium An. I., t. i. fo. 23, to p. 402.)

Epist. 94 (and 256); cf. Potthast,