History of America before Columbus, according to documents and approved authors

by De Roo, Peter, 1839-1926

p. 546

duximus concedendum, volentes nichilominus ut tu illas ex predictis diocesibus personaliter visites, quas absque magno incommodo poteris visitare, sollicitum studium adhibens circa collectionem decime supradicte, Ita quod exinde premium expectes a domino cujus negotium agitur et favorem apostolicum uberius merearis. Datum ut supra." (December 4, 1276.)

DOCUMENT XXXVII., f.

ST. PETER'S PENCE PAID IN WHITE MEATS AND FISH IN PARTS OF NORWAY DEVOID OF MONEY.

"Eidem [Archiepiscopo Nidrosiensi].

"Intimasti nobis quod in Regno Norwagie in quo tibi decime terre sancte collectio est commissa, usque adeo vilis esse moneta dinoscitur usualis quod extra ipsius Regni limites in pretio non habetur, quodque in quibusdam partibus dicti Regni monete usus aliquis non existit, nec crescunt segestes nec frugum alia genera producuntur, sed lacticiniis et piscibus fere dumtaxat vita inibi sustentatur humana. Quare significari tibi a nobis humiliter petivisti quod de decima que de lacticiniis et piscibus et moneta predictis colligitur debeas ordinare. Nos igitur ad ea que sunt utiliora negotio intendentes, expedire videmus ut, premissis veris existentibus, in aurum vel argentum prout commodius fieri poterit, hujusmodi moneta et decima convertantur. De monialibus autem et personis aliis regularibus dicti Regni quorum proventus et redditus ecclesiastici adeo sunt tenues et exiles quod ex illis sustentari non possunt, sed pro habenda vite sue sustentatione necesse habeant publice mendicare et helemosinas petere, servare poteris quod in declarationibus super ipsius decione editis plenius continetur. Dat. ut supra." (December 4, 1276.)

DOCUMENT XXXVII., g.

DISTANCES CAUSE TITHES TO BE POSTPONED.

"Eidem [Archiepiscopo Nidrosiensi].

"Habet tue fraternitatis assertio quod dudum de civitate Lugdunen, concilio inibi celebrato, recedens, propter maris aliaque plura que supervenerunt impedimenta vix infra semes-

Archivium Secr. Apostol. Vatic., Regest. 38, Joannis XXI., Bullar. An. I., t. i. fo. 23°, Epist. 96 (and 258). Ref. to p. 169.) Ibid., Epistola 98 (and 280). (Ref. to p. 404.)