History of America before Columbus, according to documents and approved authors
p. 587
DOCUMENT LVIII.
INNOCENT III. CONFIRMS THE AUTHORITY OF THE ARCHBISHOP OF DRONTHEIM.
[Innocentius etc.] Nidrosiensi Archiepiscopo eiusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
“Licet omnibus [Apostolis eadem] ligandi et solvendi sit concessa potestas, licet unum preceptum ad omnes idemque pervenerit predicandi evangelium omni creature; velut quedam tamen inter eas [for ‘eos’] habita est discretio dignitatis, et dominicarum ovium curam, que omnibus imminebat, unus singulariter suscepit habendam, dicente ad eum domino: Petre, amas me? pasce oves meas; qui etiam inter omnes apostolos principatus nomen obtinuit, et de fratrum confirmatione singulare a domino preceptum accepit, ut in hoc secuture posteritati daretur intelligi, quoniam, quamvis multos ad regimen ecclesie contingeret ordinari, unus tamen solummodo supreme dignitatis locum fastigiumque teneret, et unus omnibus, et potestate gubernandi et iudicandi onere presideret. Unde et secundum hanc formam in ecclesia distinctio servata est dignitatum, et, sicut in humano corpore, pro varietate officiorum, diversa ordinata sunt membra, ita in structura ecclesie, ad diversa ministeria exhibenda, diverse persone in diversis sunt ordinibus constitute. Aliis [for ‘alii’] enim ad singularum ecclesiarum, aliis [for ‘alii’] autem ad singularum urbium dispositionem ordinatis [for ‘ordinati’] ac rerum constituti sunt in singulis provinciis, alii quorum prima inter fratres sententia habeatur et ad quorum examen subiectarum personarum questiones et negocia referantur. Super omnes autem Romanus pontifex tamquam Noe in archa primum locum noscitur obtinere, qui ex collato sibi desuper, in apostolorum principe, privilegio, de universorum causis iudicat et disponit et per universum orbem ecclesie filios in christiane fidei firmitate non desinit confirmare, talem se curans iugiter exhibere, qui vocem dominicam videatur audisse, qua dicitur: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Hoc nimirum postmodum [for ‘post beatum’] Petrum illi apostolici viri qui per successiones temporum ad gerendam curam Sedis apostolice surrexerunt, in-
Archivium Secretum Vaticanum, Ep 214, fo. 66; Migne, Patrologia num, Regestum 7: Innocentii III. Latina, t. clxxxviii. col. 1081. Bullarium, An. VIII., IX., t. iv., (Ref. to p. 378.)