History of America before Columbus, according to documents and approved authors

by De Roo, Peter, 1839-1926

p. 588

desinenti curaverunt studio adimplere, et per universum orbem, nunc per se nunc per legatos suos, corrigenda corrigere et statuenda statuere summopere studuerunt. Quorum quoque vestigia subsecutus fe. me. Eugenius pp. antecessor noster de corrigendis hiis que in regno Norweie correctionem videbantur exposcere, et [de] verbo ibi fidei seminando, juxta sui officii debitum sollicitus extitit, et quod per seipsum, universalis ecclesie cura obsistente, non potuit, per legatum suum Nicholaum tunc sedis Albanensis episcopum, qui postea in Romanum Pontificem est assumptus, executioni mandavit. Qui ad partes illas accedens, sicut a suo patrefamilias acceperat in mandatis, talentum sibi creditum largitus est ad usuram, et tamquam fidelis servus et prudens, multiplicatum inde fructum studuit reportare. Inter cetera vero que ad laudem illic nominis dei et ministerii sui commendationem implevit, juxta quod predictus antecessor noster ei preceperat, palleum Johanni antecessori tuo indulsit, et, ne de cetero provincie Norweie metropolitana cura possit deesse, commissam gubernationi sue urbem Nidrosien. ejusdem provincie perpetuam metropolim ordinavit, et ei Asloen., Amatripien. [or 'Hammarcopiensem'], Bargen. [or 'Bergensem'], Stavangrien., Insulas Orcades, Insulas fareie, Suthraie et Islanden. [sium] et Grenelandie episcopatus, tamquam sue metropoli, perpetuis temporibus constituit subjacere, et eorum episcopos, sicut metropolitanis suis, tam sibi quam suis successoribus obedire. Ne igitur ad violentiam [or 'violationem'] constitutionis ipsius ulli unquam liceat aspirare, Nos fe. me. predicti Eugenii, et Alex. atque Clementis predecessorum nostrorum romanorum pontificum vestigiis inherentes, eandem constitutionem auctoritate apostolica confirmavimus et per seriem presentium confirmamus, Statuentes ut Nidrosien. civitas supradictarum urbium perpetuis temporibus metropolis habeatur, et earum episcopi tam tibi quam tuis successoribus sicut suo metropolitano obediant, et de manu vestra consecrationis gratiam sortiantur; successores autem tui ad Romanum pontificem tamen percepturi donum consecrationis accedant, et ei solummodo et Romane ecclesie subjecti semper existant. Porro concesso tibi palleo, pontificalis scilicet officii plenitudine, infra ecclesiam tantum, ad secre misserum sollemnie non universem provinciem tuam