History of America before Columbus, according to documents and approved authors
p. 590
DOCUMENT LIX.
GREGORY IX. ENFORCES PRIESTLY CELIBACY IN NORWAY.
“Gregorius Ep . [Sigurdo] Archiep. Nidrosiensi. Sicut ex parte tua fuit propositum coram nobis, tam in diocesi quam provincia Nidrosiensi abusus detestande consuetudinis inolevit, quod videlicet sacerdotes inibi existentes matrimonia contrahunt et utuntur tanquam laici sic contractis. Et licet tu juxta officii tui debitum id curaveris artius inhibere, multi tamen pretendentes excusationes frivolas in peccatis, scilicet quod felicis recordationis Hadrianus papa predecessor noster, tunc epus. Albanensis, dum in partibus illis legationis officio fungeretur, hoc fieri permisset, quamquam super hoc nullum ipsius documentum ostendant, perire potius eligunt quam parere, longam super hoc nichilominus consuetudinem allegando. Cum igitur disturnitas temporis peccatum non minuat sed augmentet, mandamus quatinus, si est ita, abusum hujusmodi studeas extirpare, et in rebelles, si qui fuerint, censuram ecclesiasticam exercere. Datum Viterbii XVII. kal. Junii Anno undecimo.”
DOCUMENT LX.
GREGORY IX. FORBIDS SIMULATING HOLY COMMUNION IN CHURCHES WANTING BREAD AND WINE.
“Gregorius Ep . [Sigurdo archiepiscopo] Nidrosiensi. Tue fraternitati querenti, an deficienti in quibusdam ecclesiis suffraganeorum tuorum Eucharistia propter frumenti penuriam, simplex oblata undecumque confecta populo, ut sub quadam decipiatur pietatis specie, cerevisia vel potus alius loco vini, cum vix aut nunquam vinum reperiatur in illis partibus, sint tradenda, taliter respondemus, quod neutrum est penitus faciendum, cum in hujusmodi sacramento visibilis panis de frumento et vini
Lange und Unger, Diplomata-
Lange und Unger, Diplomata-