History of America before Columbus, according to documents and approved authors

by De Roo, Peter, 1839-1926

p. 589

Petri et Pauli, Inventione et Exaltatione Sancte Crucis, Nativitate beati Joannis Baptiste, festo beati Johannis evangeliste, Commemoratione omnium Sanctorum, in consecrationibus ecclesiarum vel episcoporum, benedictionibus abbatum, ordinationibus presbyterorum, in die consecrationis ecclesie tue ac festis sancte trinitatis et sancti Olavi et anniversario tue consecrationis die. Studeat ergo tua Fraternitas, plenitudine tante dignitatis suscepta, ita strenue cuncta peragere, quatinus morum tuorum ornamenta eidem valeant convenire. Sit vita tua subditis exemplum, ut per eam cognoscant quid debeant appetere, quid cogantur vitare. Esto discretione precipuus, cogitatione mundus, actione purus, discretus in silentio, utilis in verbo; cura tibi sit magis prodesse hominibus quam preesse; non in te potestatem ordinis sed equalitatem oportet pensare conditionis. Stude ne vita doctrinam destituat, nec rursum vite doctrina contradicat. Memento quod est ars artium regimen animarum. Super omnia studium tibi sit, apostolice sedis decreta firmiter observare et, tamquam matri et domine tue, ei humiliter obedire. Ecce, frater in christo karissime, inter multa alia hec sunt pallei, hec sacerdotii, que omnia facile, christo adiuvante, adimplere poteris, si virtutum omnium magistram, caritatem, habueris et humilitatem, et quod foris habere ostendis habebis. Decernimus ergo. . . .

“Datum Rome apud s. petrum per manum Jo. S. Marie in Cosmedin Diac. Card. Sce. Roman. ecclesie Cancellarii Id. febr. Indict. VI. Incarnationis dominice anno M°CC°V°. Pontificatus vero domini Innocentii pp. III. anno octavo.”

From, as above:

The bull of Anastasius IV. is as follows:

“Anastasius etc. Venerabili fratri Johanni Trudensi Archiepiscopo ejusque successoribus etc.,” as just above, with a few unimportant variations.

“Datum Laterani per manum Rolandi S. R. E. presbyteri Cardinalis et Cancellarii [. . . kal.] Decembris, indictione III., Incarnationis Dominicæ anno 1154, pontificatus vero domni anastasii papæ IV. anno II.”