The key of truth, a manual of the Paulician church of Armenia
by Paulicians; Conybeare, F. C. (Frederick Cornwallis), 1856-1924
p. 153
gavisi sunt cum diabolo amicitiam inire, haud mirum est, illos cum eius quoque satellitibus unanimiter familiaritatem contrahere.
Huiusmodi porro homines ob rectae et a Deo nobis traditae religionis claritatem mussitantes foedissimis labiis suis conviciari nos audent, nos idololatras nuncupantes ob cultum, quem dominico Crucis signo exhibemus. Celeberrimum namque illud signum indiscriminatim ex quibusvis materiis firmo consilio extruimus: estque sane signum Cherubim quoque terribile atque venerabile, medela spiritalibus aeque ac corporalibus nostris infirmitatibus; daemones autem terrore ac tremore afficiens. Praeterea nos audacter ob depictam Incarnati Verbi Dei imaginem audent vituperare; insanientes ac furentes ex malo infidelitatis spiritu nobis obiiciunt sanctorum prophetarum verba ad refutandam gentilium idololatriam prolata; atque intellectu sane obcaecati nequeunt perspicere quaenam sit cultus nostri similitudo cum gentium polytheismo. Nos enim solius Unigeniti Filii Dei imaginem, Signumque victoriae colimus: ethnicos autem per infinitos, innumerosque cultus seduxit diabolus.
Postquam igitur luculentissime idololatrarum stultitiam denudavimus, non amplius opus est, ut alio novo nomine eos, de quibus iste sermo loquitur, designemus; eiusdem rei namque cooperatio ante oculos posita novae nuncupationis non indiget. Solem enim adorantes cum iis, qui illum colunt, consociantur: murium captoribus cultum praebentes, in eorum foveam, qui equum et canem sibi deos elegerunt, impulsi ruunt, aut in Aegyptiorum fluvium bestiarum nutritium immerguntur. In tenebris tenebricosas perpetrantes turpitudines, provoluti in Persicum materni stupri coenum sese impingunt; aut procidentes ipsa execrabilia Chamos et Astarthae idola deprecantur. Laudibus efferentes irruptiones ignis gehennae a diabolo prunarum excitatore accensae cum Ianne, et Mambre in Olympio monte humi prostrati, atque ore spumantes inclinati daemonem adorant. Infantium sanguini similam commiscentes illegitimam communionem deglutiunt; quo pacto porcorum suos foetus immaniter vescentium exsuperant edacitatem.
Quique illorum cadavera super tecti culmen celantes, ac sursum oculis in caelum defixis respicientes, iurant alieno verbo ac sensu: Altissimus novit. Solem vero deprecare volentes, aiunt: Solicule, Lucicule; atque aereos, vagosque daemones clam invocant, iuxta Manichaeorum Simonisque incantatoris errores. Similiter et primum parientis faeminae puerum de manu in manum inter eos invicem proiectum, quum pessima morte occiderint, illum, in cuius manu exspiraverit puer, ad primam sectae dignitatem provectum venerantur; atque per utriusque nomen audent insane iurare: Iuro, dicunt, per unigenitum filium: et iterum: Testem habeo tibi gloriam eius, in cuius manum unigenitus filius spiritum suum tradidit.
In primis, incestuosae Paulicianorum gregis sordescentes reliquiae, obiurgationem sane sustinuerunt a Nersete Catholico, sed minime respiscentes, post illius obitum aufugientes, alicubi in quibusdam regionis nostrae finibus latitarunt. Ad quos iconomachi quidam ab Alvanorum Catholicis repraehensi advenientes adhaeserunt; aberrans siquidem a veritate consimiles sibi attigere cupit. Antequam autem subsidium hi penes antichristi praecursores invenissent, trepidantes pertimescebant rectam eximiamque Christianorum religionem: quin immo seipsum condemnat impius a cogitationibus suis exagitatus. Quum autem istud ceu magnum quoddam ac novum, quod iam vetus erat atque obsoletum, consequutos fuisse arbitrati sunt; tunc ex