The key of truth, a manual of the Paulician church of Armenia

by Paulicians; Conybeare, F. C. (Frederick Cornwallis), 1856-1924

p. 154

insidiarum suarum cubilibus obrepti in medio regionis atque per loca populis referta irruere ausi sunt; atque haec suffocantium diluvii aquarum portio confluit ad locum Dirga nuncupatum; ibique accurrentes undequaque congregati sunt, tamquam regionis vultures super corruptum quoddam cadaver. Sui autem nominis sordes inferre ausi sunt iis, qui caelestia bona per spem arripiunt, electis ex hominibus, atque divina habitatione dignis inventis, qui super terram caelestium vitam agere aggrediuntur. Contra hos audacter evomere praesumunt impietatis suae bilem, atque insanientes, ex mali spiritus blasphemia, Sculpticolas (eos) vocant.

Nullum sustineo dedecus ob illud, quo me contemnere censent, nomen recte perceptum: revera siquidem exculpimus, caelamus, cudimus, dolamus ea, quibus religionis nostrae sacra perficiuntur, Ecclesias, altaria, cruces, imagines; nec tamen per ista participes fimus Ethnicorum cultibus. Nam eorum delubra in idolorum receptacula condebantur; Ecclesiae vero sunt piorum orationis ac supplicationis aedes et loca congregationis eorum, qui ad Deum accedere volunt. Quamobrem valde differunt inter se templum Dei, et fanum idolorum; sicut et Paulus dicit. Praeterea eorum manufacta a vitio quodam originem, ut iam dixi, sumentia exculpta fuere; et cujuscumque facinoris daemon ingressus, habitationem suam efficiebat idoli fanum. . . .

Num quando video lapideam aut auream Crucem elaboratam vel imaginem, in lapide forsitan aut in auro ponam spem meam? Id illorum est, qui cum lapide et ligno moechabantur, sicut Propheta ait; de quibus et David dixit: Simulacru Gentium argentum, et aurum. Nos autem illas dumtaxat, super quas expressimus similitudinem imaginis Christi Crucisque eius, a quibusvis materiis secretas honoramus. Etenim nomen, et similitudo nobis utrumque suadet, Christum nempe in iis habitare, atque nos illas sine haesitatione venerari. Neque id tantummodo, verum et Sacerdotis manus, ac verba sanctissimam Trinitatem super eas invocantia eius habitare faciunt virtutem. . . .

Quare ecce nos per Apostolorum praedicationem credentes in sanctissimam Trinitatem consideramus per olei unctionem instrumenta salutis, Ecclesias, altaria, cruces, imagines; et credimus una simul cum eo divinam virtutem introire.

The following is from the Oratio Synodalis referred to above:—

Praeter haec istud quoque apud nonnullos vidimus malum opus a consuetudine roboratum. Ad matrimonium accessuri non adducuntur iuxta Christianorum legem in Ecclesias, ut universorum rituum religiosarumque Christifidelium disciplinarum participes effecti, ibidem in locis decentibus coronentur; sed sine missa, et sine oratione, et absque benedictione, communioneque foris manent, ubicumque voluerint. Sacerdos autem per cuiusvis illuc pergentis manum deferri iubet coronam, contemnens tum coronam tum coronatos, quodque hisce gravius est, Sacramentum ipsum ignominia afficiens. Et sane sanctus Apostolus dicit: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo, et in Ecclesia: ille vero arrogantia sua parvipendere conatur magnum nobilis connubii mysterium, seque ipsum a Dei ministratione depositum iugo subiicit; qui enim populi Dei servitium abiicit, Deo non servit.