The key of truth, a manual of the Paulician church of Armenia
by Paulicians; Conybeare, F. C. (Frederick Cornwallis), 1856-1924
p. 159
diaboli, eumque contemnite, ceu immundum et falsum et iniustum. — Quum autem id fecerint, docete eos postea, nihil aliud existimare solem, nisi luminare mundi, quod Deus Creator creavit, et posuit in coelo ad illuminandam terram. Item et luna et stellae. Populum autem ne colatis plus quam salicem aut fagum aut aliam ex arboribus, et ne credatis populeum fuisse Crucis Christi lignum.
Neque tantum populeam arborem plus quam alias ne colatis; quin immo eam plus quam alias arbores contemnendam existimate: unde Satanas ipse contemnetur. Et si quis vestrum nosceret apud eos diabolicum quodpiam amuletum, id quoque palam facite, ac respuendum abiiciendumque eis indicate.
Deinde facies eorum ad Orientem vertite, eosque interrogate: Creditis Sanctissimam Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, qui sunt tres personae et una divinitas, una natura, una virtus, una potestas, unaque vis creatrix; cuius verbo omnes creaturae visibiles et invisibiles ex nihilo fuerunt; coelum et terra et quidquid est in coelo et quidquid in terra est, Angeli et homines ratione praediti, atque sol et luna et stellae orbis illuminatrices, atque animalia terrestria et aërea et aquatilia, omneque vegetabile, et plantae, et ea, quae non moventur, et ea, quae moventur; ita ut nulla reperiatur subsistens creatura incorporea vel corporea, quae non sit veri Dei creatura? — Creditis incarnationem Christi, qui, una e tribus personis, filius Dei, voluit, Patris ac Spiritus Sancti consensione, filius hominis fieri, nascens ex Maria semper Virgine propter hominum salutem; qui et baptizatus fuit a Iohanne in Iordane, atque a Patre et Spiritu fuit testatus; tentatus fuit a diabolo ac tentatorem vicit; insectatus est daemones.
Et quum susceperint, atque confessi fuerint verae Christianorum fidei professionem, quam scripsimus, perducite illos in Ecclesiam; et qui ex illis baptizati non fuerint, inter catechumenos collocate; adultos quidem confiteri facite, eisque parum quid poenitentiae imponite, et post aliquod temporis baptizate; infantes autem et pueros illico baptizate. Ab iis vero, qui prius fuerint baptizati, Confessionem sacramentalem excipite, eisque poenitentiam imponite, atque sancto Chrismate eorum frontem omnesque sensus signate dicentes: In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti; ac tandem inter Christi gregem eos commiscete.
Atque insuper nomen etiam, quod a suis maioribus obtinuerunt, ut Solis-Filii vocarentur, ex hoc nunc mutent, atque in nomine Christi magno et mirifico Christiani nuncupentur: quod sane nomen Antiochiae sancti quoque Apostoli Christifidelibus imposuerunt.