The key of truth, a manual of the Paulician church of Armenia
by Paulicians; Conybeare, F. C. (Frederick Cornwallis), 1856-1924
p. 158
The same Nerses has preserved to us our only account of the Manichean Armenians. It is in his twentieth letter. It is worth noticing that the Manichean baptism, where it had been conferred, is recognized by Nerses as valid: 'qui ex illis baptizati non fuerint, inter catechumenos collocate.' It would appear, however, that these Manicheans deferred baptism to an adult age, as the children and infants were not yet baptized. In the case of the adult but still unbaptized members of the sect, baptism was to be put off till they had repented and believed. Not so in the case of the very young. Alcuin's advice in respect of the reception of the northern barbarians into the Church was similar. I print the relevant parts of the Letter of Nerses:—
EPISTOLA XX.
Eiusdem Domini Nersetis Catholici epistola ad urbem Samosatam ob Solis-Filiorum conversionem.
Scitote, quod ad Nos olim pervenit epistola ex vobis circa Solis-Filios in urbe vestra degentes, qui volunt et postulant, ut ad Christi fidem admittantur: quippe qui, sicut gente et lingua Armenii sunt, ita iisdem et fide et anima in eadem concordia similes esse cupiunt. Venerunt etiam ex illis quidam coram Nobis, eademque supplicationis verba nobiscum locuti sunt. Nos vero illis ostendimus quidquid de eorum secta daemoniorum cultrice ex libris perlegeramus, et quidquid de ipsis ex eorum fautorum fama audiveramus, pluraque verbo et opere mala. Nam sicut inter Graecos Polomelitae obcaecati remanserunt inter gloriosam lucem Evangelii Christi, et absconditam in corde habentes Satanae sectam minime obtemperarunt Apostolorum praedicationibus; ita pariter et in Gente nostra Solis-Filii in diabolicarum tenebrarum parte manentes noluerunt a divina luce illuminari per sanctum Illuminatorem nostrum Gregorium; sed dilexerunt magis tenebras, quam lucem usque in hodiernam diem.
Porro si nostris temporibus in bono deficientibus misertus est illorum Deus, et obscuratum animae eorum oculum aperuit, ut daemoni abrenuntiarent, atque ad Deum non dolo sed veritate confugerent; Dei benignitatem laudemus. Ita quidem et isti, qui ad Nos venerunt, solemni iureiurando improbam respuerunt Sectam, atque ore suo quemlibet anathematizarunt, qui penes se absconditum huiusmodi atheismum servaverit. Et quidquid eis praecepimus, omnino exceperunt implendum.
Itaque divino iussu id faciendum illis, arbitrati sumus. Veniant omnes Sacerdotes una cum honorabilibus discipulis nostris in maiori Ecclesia, quae est in civitate, et congregentur huiusmodi Solis-Filii, omnes, viri et mulieres et pueri ad Ecclesiae ianuam; atque primum eos interrogate: Vultis ex toto corde, et ex tota anima, et ex totis viribus vestris recedere a primo vestrorum patrum errore, atque ad veram Dei cognitionem, ad Christianitatem redire?—Et quum id susceperint, et dixerint: Libenter et ultro disiungimur a diabolicis patrum nostrorum fraudibus, atque ad Christum confugimus:—tunc rursus illos ter interrogate, sicut Catechumeni in hora baptismi: Abrenuntiatis Satanae?...et omnibus cogitationibus et verbis et operibus eius?—Et quum assenserint, et dixerint: Abrenuntiamus: vertite eorum facies ad Occidentem, et dicite: Ter expuite in faciem