a manual of moral theology for english-speaking countries
p. 331
voluptate solitaria matrimonii gravia onera fugerent cum ruina generis humani. In omni vero casu illicita est ita ut nulla exceptio detur, quia propter maximam proclivitatem hominum ad hujusmodi peccatum si unquam permitteretur facile occasiones sibi indulgendi fingerent ad propriam ruinam. Unde necesse est ut nunquam ne ad vitam quidem salvandam sit licita.
Pluresantiqui Doctores probabiliter juxta St. Alphonsum tradiderunt licere semen corruptum sine sensu libidinis expellere. Moderni autem negant semen unquam corrumpi, unde fundamentum istius sententiæ decesse videtur. Smegma vero congestum sub præputio removere licet et expedit ad pruritum minuendum.
3. Pollutio indirecte voluntaria est peccatum grave vel leve vel nullum juxta circumstantias. Si provenit ex causa graviter mala in genere luxuriæ est peccatum mortale, quia volendo talem causam vult homo implicite etiam pollutionem. Si provenit ex causa leviter mala in genere luxuriæ, ut ex curiosa lectione libri minus honesti, ipsa pollutio probabilius est tantum veniale, "quia cum pollutio non sit volita in se, sed tantum in causa, eo gradu mala erit, quo mala est ipsa causa." Si prævidetur secutura per accidens ex honesta actione, ut ex equitatione, ex modo decumbendi rationabili causa assumpto, nullum erit peccatum. Si vero per accidens sequitur ex actione mala in alia specie quam luxuriæ, ut ex ebrietate, ex violatione jejunii, videtur esse veniale, cum aliqua admittatur culpa etiam contra castitatem quando pollutio prævidetur secutura ex actione ad quam ponendam nullum detur jus. Aliqui excusant ab omni etiam veniali culpa
Theol. Mor. 3, n. 478.
St. Alphonsus, Theol. Mor. 3, n. 484.