a manual of moral theology for english-speaking countries
p. 332
pollutionem quæ per accidens sequitur ex actione venialiter tantum mala in alia specie quam luxuriæ. Ut patet in hac questione præscindimus a periculo consentiendi in delectationem ex pollutione ortam, quod non supposuimus.
Pollutio in somno quæ accidit ex prævio peccato mortali in genere luxuriæ, est ipsa peccatum mortale; si sequitur ex peccato veniali in genere luxuriæ vel ex peccato mortali ebrietatis, est ipsa veniale; aliter est nullum.
Siquis pollutionem dum patitur evigilatus fuerit, non datur obligatio positive eam reprimendi, dummodo nullus consensus detur: mens debet ad Deum vel ad alia converti ne consentiat in malum.
Dummodo adsit justa et proportionata causa exercendi actiones, ut a medicis qui mulieribus medentur, ex quibus prævidetur pollutio secutura quæ non intenditur nec cui consensus datur, hæc nullum erit peccatum, ut clarum est ex principio duplicis effectus.
4. Quamvis mulieres semen non administrent sed ovum semine fæcundandum in opere conjugali, similis tamen voluptatis completæ solitarie sunt capaces sicut sexus virilis. Unde sicut apud viros specie distinguuntur peccatum tactus impudici incompletum et pollutio, ita apud feminas peccatum solitarium consummatum a peccato nonconsummato specie distinguitur. Ita cum communi sententia videtur tenendum. Non semper tamen apud feminas quæ pollutionem patiuntur adest effusio extra vas, sed intus excretio manet. A pollutione vero, ut patet, sedulo sunt distinguenda menstrua, quæ post pubertatem adeptam usque ad menopausim fere omnes feminæ sine æstu libidinis singulis mensibus experiuntur.
5. Impuberes qui semen prolificum non habent volup-
St. Alphonsus, Theol. Mor. 3, n. 484.