a manual of moral theology for english-speaking countries
p. 333
tatis perfectæ quæ peccatum consummatum comitatur sunt incapaces, unde saltem probabiliter peccatum pollutionis physice committere nequeunt. Voluntarie sibi complacendo motibus impudicis mortaliter quidem peccant impuberes, sed probabiliter propter dictam rationem est peccatum tantum tactus impudici.
6. Vidimus pollutionem, quæ ex causa leviter tantum mala in genere luxuriæ sequitur et quæ in se non est voluntaria, esse veniale tantum peccatum. Sed quæstio est apud Doctores controversa utrum si propter specialem alicujus dispositionem vel fragilitatem pollutio fere semper ex tali causa sequitur iste sub gravi ab actione ponenda teneatur eo quod causa tunc graviter in effectum influere censeatur, an tantum sub levi. Si adsit proximum periculum consensus dandi, omnes admittunt adesse obligationem ab actione ponenda abstinendi gravem, aliter vero probabilis videtur sententia plurium obligationem esse solummodo levem. Nam adhuc vera manet ratio a S. Alphonso assignata doctrinæ supra traditæ, “quia cum pollutio non sit volita in se, sed tantum in causa, eo gradu mala erit, quo mala est ipsa causa.” Ratio vero cur causa in hoc casu gravius influere in effectum videtur, est subjectiva agentis dispositio quæ non est volita, nec proinde imputabilitatem effectus afficit.
ARTICULUS II
De Sodomia
Sodomia est actus venereus completus in vase indebito, et est peccatum gravissimum contra naturam. Concubitus cum eodem sexu et copula per anum est sodomia perfecta, concubitus diversorum sexuum et copula per