Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 86

gaudio et desiderio mentem abstrahere et se Deo committere. Pollutio innaturalis dicitur, quae primario provenit velut extrinsecus appetitu sensitivo ad hoc irritato, v. gr. per imaginationes turpes, desideria venerea, quibus occasionem dant aliquando turpes sermones, tactus, aspectus, amplexus antecedentes. Haec est semper obiective mala, ideoque numquam obiectum desiderii aut gaudii liciti, qualis est etiam quae in somno propriis manibus procuratur, non tamen quae ex nimio potu provenit. 2. Cui pollutio naturalis sua sponte accidit, si absit periculum consensus in delectationem veneream, non tenetur quidem eam in somno iam coeptam reprimere, quia patitur, non agit, et est causa permittendi, ne suppressa noceat et tentationes diutius protrahat. Consultius tamen saepe est impendenti obsistere; saltem ea iam coepta mentem ad Deum convertere oportet, atque sine ullo attactu quietisque manibus Deum rogare, ne permittat lapsum in delectationem. Neque qui eam patitur, inordinatam propterea tristitiam admittat; est enim miseria naturae corruptae, a qua etiam Sancti non fuere omnes liberi. Hinc scripsit S. Athanasius solitariis sui temporis, qui de illa miseria questi erant, curandas non esse illas naturae evacuationes orituras sine ipsorum culpa. 3. Non licet tamen pollutionem naturaliter coeptam proprio conatu promovere aut complere, quia hoc non esset tantum pati, sed operari ad seminis expulsionem, quod soluto numquam licet.

Remedia contra luxuriam.

74. Remedia sunt haec: 1. Humiliter petere donum continentiae fatendo cum sapiente Sap 8, 21: «Scivi, quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det.» 2. Dei legibus et dispositioni se humiliter submittere. Humilis oboedientia spiritus impetrat subiectionem carnis. 3. Abstinere a nimio alimento corporis; quod enim sustentato individuo abundat, a natura aut reicitur, si inutile est, aut convertitur in propagationem speciei; et hinc ex abundantia tentationes