Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 85

ab omni specie approbationis abstineant.* Qui igitur praebet alteri occasionem turpiloquii continuandi cum suo vel aliorum periculo lapsus, vel auctoritatem illi praestat, peccat graviter peccato scandali, etsi interius non approbet illud, quia approbatio exterior rei mortalis est mortale. Haec pariter valent de turpibus cantilenis, gestibus, spectaculis, lectione librorum turpium; hos legere cum probabili periculo consensus venerei culpa gravi non vacat; secus, si hoc periculum abest et legitur tantum ex curiositate, quod tamen periculosum est, nisi adsit iusta causa et bona intentione eiusmodi res legantur . 73. Resp. VI. Si poenitens se accusat de pollutione nocturna in somno orta: interrogetur, num illam in se intenderit, aut causam per se efficacem et proximam posuerit, praevidens illam secuturam; num in illam evigilans veneree plene consenserit. Si unum horum factum sit, reus est peccati gravis; si autem nihil horum admiserit, culpam non habet, nisi forte venialem ex consensu semipleno; quia talis pollutio ipsi voluntaria non est. Circa quam notanda: I. Pollutio alia dicitur naturalis, alia innaturalis. Naturalis dicitur, quae sponte evenit natura semen abundans expellente. Haec est tantum alleviatio naturae et evacuatio rei superfluae, neque est obiective mala, sive in somnio sive in vigilia evenit, nec praeiudicat generationi, quam natura moderate intendit; neque est actus hominis voluntati subiectus, sed actus et evacuatio naturae sicut sudor; unde iuxta S. Antonin. , S. Thom. (in 4, dist. 9, a. 4, q. 1, ad 5), alios licet de ea iam praeterita gaudere et etiam desiderare, ut naturaliter veniat, secluso periculo delectationis venereae, quatenus est sola alleviatio naturae aut mitigatio tentationis. At consultius est, ab eo

Quomodo iuvandi sint poenitentes, qui opera contra castitatem commiserunt, in declarandis atque detestandis peccatis, ex theologia morali neoconfessariis satis notum esse sumo; siquidem ibi omnes luxuriae species declarari atque discuti solent, neque in animo mihi est hoc loco omnia ista retractare.*

Summa theol. P. 2, tit. 5, cap. 1, § 5, nota 2.