Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 88

sub praesidium Beatissimae Virginis, dicendo: «Per mundissimam virginitatem tuam et immaculatam conceptionem tuam munda cor meum et carnem meam in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.» II. Proponere sibi foetidum cadaver et audire has voces: «Memor esto iudicii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie» (Eccli 38, 23). 12. Considerare damna luxuriae; nam excaecat mentem, ad terrena et ad bestias abicit, nauseam creat coelestium, horrorem futuri saeculi, amorem mundi, odium Dei etc.

QUAESTIO IV.

De invidia et eius partubus quid notandum.

75. Resp. I. Invidia est tristitia vel dolor de bono proximi prout apprehenditur velut imminuens invidentis excellentiae; unde invidus dicitur quasi non videns, quia sine dolore videre non potest alterius bonum; v. gr. si quis dolet de alterius virtute vel doctrina, quia putat suam excellentiam inde imminui. Invidia est peccatum ex genere suo mortale, oppositum caritati, potest tamen esse veniale ob parvitatem materiae, ut si quis tristetur de condiscipuli laude, quia apprehendit suam excellentiam inde minui.

76. Resp. II. Filiae invidiae sunt: 1. Detractio, temeraria iudicia, de quibus supra. 2. Gaudium de proximi malo. 3. Desiderium, ut alteri malum eveniat. 4. Susurratio, quae est occulta oblocutio contra proximum, apta ad dissolvendam amicitiam inter amicos et generandam discordiam; unde peccatum ex genere suo mortale est gravius quam detractio, quia tollit amicitiam, quae praestantius bonum est quam fama. 5. Contumelia, i. e. iniusta alterius honoris laesio: quae, si defectus vel vitium alteri obicitur, seu praesenti seu absenti, cum dedecore iniusto, dicitur convicium; si praesenti in faciem, dicitur improperium; si praesens seu absens factis vel verbis

S. Thom. 2, 2, q. 36.*