Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 89

risui obicitur, dicitur irrisio; si autem cum aliqua deceptione vel ludificatione obicitur risui, dicitur illusio; si denique per gestus aliosve indecoros corporis motus, dicitur subsannatio. 77. Resp. III. Tristitia de bono proximi, ut notat S. Thomas (2, 2, q. 36, a. 2), potest contingere quattuor modis: nam 1. potest quis dolere de bono alicuius, non quia illi bonum est, sed quia prudenter iudicat illum ex eo sumpturum esse occasionem sibi vel aliis iniuste nocendi; ut si alter evectus esset ad officium vel potestatem, qua prudenter iudicaretur usurus ad premendos innocentes vel in detrimentum communitatis. Haec tristitia per se licita est; secus, si timor vel opinio esset temeraria vel tristitia ex eo caperetur, quod iuste sit puniturus delicta. 2. Potest quis dolere de alterius bono, non quia is illud habet, sed quia ipse eo se carere videt: haec affectio dicitur aemulatio, estque bona, si sit circa bona animi; v. gr. si quis videns alterius virtutem doleat sibi eam deesse; sic enim excitatur ad imitationem. Si vero sit de bonis temporalibus, potest esse bona, si bonum est conveniens et debitus finis; mala vero, si bonum est inconveniens vel malo fine appetitur. 3. Potest aliquis dolere de alterius bono, quia is illo indignus est. Haec affectio dicitur indignatio, potestque esse bona, ut si quis doleat de alterius bonis, quia ad bonum eorum usum, v. gr. ad fungendum officio, ineptus est, vel quia illud ei iniuste collatum est. Potest quoque esse mala, ut si concipitur de bonis spiritualibus vel de temporalibus, quatenus a Deo peccatoribus conceduntur. 4. Potest quis dolere de bonis proximi, in quantum hic illum aequat vel superat bonis illis; haec est invidia, et affectio mala est, quia dolet de eo, de quo gaudendum est, scilicet de bono proximi. Invidia quoque est, si dolet v. gr. mercator de concursu emptorum ad vicinum, quod huic bonum est, et quod ideo ipse negligitur. Putat tamen Burghaber non esse grave peccatum, quia non dolet de bono proximi absolute, sed

Centuriae select. cas., cent. i, cas. 88.