Neo-Confessarius
p. 102
ad ebrietatem (non formalem quidem seu voluntariam ipsi, quod numquam licet, sed materialem seu ipsi non praevisam et involuntariam), iterum non convenit inter auctores. Affirmat Lacroix l. 5, n. 332 forte ex hac ratione, quod probabiliter liceat inducere ad peccatum minus, non ut peccatum est, sed ut impediens maioris ; custodes autem peccant magis, saltem materialiter, iniuste detinendo innocentem, quam se inculpabiliter inebriando; negat tamen licere, si quis iuste detineretur in carcere, eo quod inducerentur ad aliquid de se malum sine causa rationabili. At alii negant id licere in ullo casu, quia esset inducere ad aliquid intrinsece malum, quod, licet, ut Laymann dicit, non sit scandalum activum, eo quod nemo in peccatum formale inducitur, attamen non videtur licitum, saltem probabilius.
Remedia contra gulam.
88. Pro remediis accipe haec: 1. Vita, quoad potes, irritamenta gulae, ut sunt ciborum suavitas, varietas, condimenta; si non potes, noli frui, sed uti cibo, usum eius referens ad honestum finem. 2. In mensa tibi semper aliquid subtrahe, praesertim palato gratius, quod adhuc licite posses sumere; sic disces te vincere et gratiam augebis. 3. Semper in potestate plena contine appetitum; hinc, si maior sit propensio,
Verum dubitari potest, num ad ullum peccatum in hac sumptione habeatur inductio, cum inductio, saltem quoad custodem carceris, tendat ad solam privationem usus rationis, in hac autem sola peccatum ebrietatis non sit collocandum. Ceterum de ipsa re S. Alph. habet haec (V 77): «An licitum sit aliquem ad ebrietatem inducere, ut ille impediatur a graviori malo, puta sacrilegio vel homicidio committendo. . . . Prima [sententia] affirmat. . . . Prima sententia satis probabilis videtur mihi et aliis viris doctis a me consultis, sive ebrietas sit materialis sive formalis . . . quia licitum est inducere alterum ad minus malum, ut impediatur a maiore.» Cf. etiam eundem sanctum auctorem IV 282. Inde tamen infer, si maius malum, a quo quis impediatur, ei sit materiale tantum peccatum, non licere inducere ad ebrietatem nisi ad illam, quae ei sit materialis tantum.
T. 1, l. 3, sect. 4, n. 6.