Neo-Confessarius
p. 101
est potestatis. IO. Qui alium suasione ad potationes adducens causat gravia damna praevisa, v. gr. ita ut ille labores suis necessarios negligat aut fiat impar solvendis debitis, tenetur ad compensationem iis, quibus iniuriam fecit. Qui autem suo exemplo ad ebrietatem alium adducit, peccat peccato scandali, nisi alius etiam ultro se inebriaret. II. Qui stultum vel puerum nondum rationis compotem semel vel bis inebriat, non peccat graviter, quia non tollit rationem ; si tamen saepius faceret, ingeneraret malum habitum noceretque eius valetudini, peccaret proinde pro gravitate damni. *Atque imprimis si pueruli lactantes inebrientur aut etiam utcumque potui alcoolico assuefiant, facile peccatur graviter, eo quod nocumentum non leve et valetudini et moribus infertur. * 12. Peccat iudex inebriando reum, ut crimen eliciat, quia inducit ad ebrietatem et formam iuris non servat; unde non potest ex notitia inde hausta procedere. Item, qui inebriat damnatum ad mortem, ut dolorem non sentiat; quia hic non est finis potus nec adest causa sufficiens tollendi rationem, tum maxime necessariam. 13. Qui iniuste detinetur in carcere, licite quidem offert custodibus vinum, quo eos praevidet ebrios fieri, ut ipse fugiat; quia non cooperatur formaliter ad eorum inebriationem nec ad ullum peccatum formale, si ipsi praeter intentionem suam seu inscii inebrientur. Idem est de eo, qui ob rationem gravissimam, v. gr. ad detegendam proditionem urbis, ab altero vult elicere secretum, quod is tenetur revelare. Num autem possit inducere
Ratio igitur, cur in casu qui hic sumitur peccatum grave negetur, est, quia ne obiectiva quidem malitia, quae alias est in ebrietate, hic reperiatur. Quando vero in actione, ad quam puer subiectivi peccati nondum capax provocetur, malitia obiectiva remanet, provocans hanc ipsam malitiam subiective contrahit atque in materia gravi graviter peccat, praeterquam quod non raro scandalum detur atque puer malis istis rebus assuescat. Ita si provocatio fit ad turpia vel etiam ad blasphema, similia. Lugo, De poenit. d. 16, n. 210 sqq.; Lacroix, Theol. mor. l. 5, n. 48; Lehmkuhl, Theol. mor. I 226. *