Neo-Confessarius
p. 104
QUAESTIO VI.
Quid de ira et ex ea consequente maledictione et blasphemia.
89. Resp. I. Ira generice est appetitus vindictae. Haec sine peccato et iusta esse potest, ut si parens filii, superior subditi, magister discipuli delictis cum moderamine irascatur eaque arguat vel puniat. Accepta vero specifice est appetitus inordinatus vindictae. Hic inordinatus esse potest vel ex parte modi, ut si expetatur vindicta nimis excandescendo; vel ex parte obiecti, si nempe expetatur vel sumatur vindicta sine iusta causa aut sine auctoritate legitima, vel si sumatur iusto gravior vel ex mera libidine vindicandi et satiandi animum malevolum. Prima inordinatio est plerumque tantum veniale peccatum, potest tamen fieri mortale, si ira in furorem vel insaniam excrescere sinatur, ut si quis sciens et volens ita habenas irae laxaret, ut erumperet in enormes gestus, clamores, spumas, membrorum contusiones, vel ut privaretur ratione. Altera inordinatio est ex genere suo peccatum mortale repugnans caritati et quandoque iustitiae: caritati quidem, quatenus vel ex odio vel ex mera libidine vindicandi proximo malum optatur aut infertur; iustitiae autem, si vindicta sumatur sine iusta causa, aut iusto maior.
90. Resp. II. Filiae irae sunt hae: 1 est indignatio, quae est aversio a proximo, eo quod indignans apprehendat se indigne ab eo tractari; quae tamen, si ex iusta causa et cum debito moderamine fit, potest esse sine culpa. 2 est tumor mentis, quae est cogitatio varios vindicandi modos exquirens et iram coquens, qua mens quodammodo intumescit. 3 est rancor, quae est aversio perseverans seu vetus. Ex ira eiusque filiabus sequuntur alia peccata externa, ut contumelia, qua quis alterum dehonorat, v. gr. in faciem aliquid cum eius dehonoratione illi obiciendo, aut etiam absentis literas lacerando vel comburendo. Item calumnia, qua quis alteri
S. Thom. 2, 2, q. 158.*