Neo-Confessarius
p. 105
falsum crimen vel defectum imponit. Item irrisio, illusio, subsannatio, de quibus supra n. 76; denique maledictio et blasphemia. Maledictio est dira imprecatio, qua quis alteri optat malum sub ratione mali. Blasphemia est convicium vel contumelia in Deum, ut si quis Deo tribuat falsa vel neget vera vel tribuat creaturis, quae Deo debentur, vel etiam dicat vera ita, ut ad eius dehonorationem vel vilipensionem tendant, v. gr. per modum ei indignantis, contemnentis vel expostulantis contra eum, vel si usurpet verba, quae hic et nunc continent vel iudicantur continere imminutionem reverentiae erga Deum seu vilipensionem excellentiae divinae, etsi non directe intendat Deum inhonorare.
91. Resp. III. Si quis se accusat de maledictione seu dira imprecatione mali vel blasphemia: 1. interrogetur, quibus verbis sit usus; rudes enim confundunt blasphemiam cum imprecatione, et hanc cum iuramento; immo si diabolum nominaverint aut alium ignominioso nomine compellaverint, dicunt se maledixisse. 2. Si vere imprecatus fuerit, exponat, quibus, utrum rebus inanimatis vel pecoribus, an hominibus? Quo animo? num voluerit, ut eveniret? in faciem, an coram aliis? utrum multis, an uni? Si ex animo, quae mala? Quamquam hoc ultimum necesse non sit, si in mala tetenderit sub ipsa ratione communi mali, ut saepe fit; nisi tamen illa mala voluisset inferre, si potuisset. Ratio horum est, quia diverso modo peccatur diris imprecationibus, videlicet:
92. 1. Si quis ex ira vel impatientia rei inanimatae imprecatur, v. gr. ligno, lapidi, ad quem offendit, vel labori ex voto non succedenti, per se veniale tantum peccatum est contra mansuetudinem. 2. Qui ex ira vel impatientia optat: Utinam non essem natus, fuissem factus brutum, vel: Maledictus dies, quo natus sum, vel: quo te primum vidi, vel: quo te coniugem accepi: peccat graviter, si deliberate intendit optare sibi vel alteri homini malum, essetque blasphemia, si fieret cum relatione vel indignatione ad Deum; si autem tantum intenderet maledicere diei nativitatis vel con-